Szaniszló Ferenc: Doctrina religionis christiano-catholicae quam in usum academicae juventutis. Tomus 1. Partem generalem complectens (Pestini, 1836) - 23.298
Vili in ostensione spiritus et virtutis, quae est in Verbo Dei Scripto et Tradito, quod Jesus Christus revelavit, et sancta Mater Ecclesia Catholica nobis ad credendum proponit. Quoniam autem omnis solidae persvasionis, vel vanae dubitationis occasio fere ex his duabus quaestionibus enascitur: an nempe fides, quam in Jesu Christo sub Ecclesiae Magisterio profitemur, vera fides sit? Dein: quaenam veritates ad hanc fidem singulatim pertineant? Hinc ego divisionem hujus operis ita facio, ut illud in (Inas praecipuas Partes abeat. Primam voco: Partem Generalem seu Demonstrationem Religionis Christiano - Catholicae. Alteram compello: Partem Specialem seu Expositionem Religionis Christiano- Catholicae. In Parte Generali quasi fundamenta ponuntur, quibus innititur, et demonstratur Religionis Christiano - Catholicae veritas et divinitas. In Parte vero Speciali fit singularis enumeratio illarum veritatum, quas ad veram fidem pertinere discimus ex auctoritate Dei revelantis, et Ecclesiae declarantis. Has duas principales Partes Qnat?/or Libris ita complectar, ut sicut Vos in I. et II. anni Philosophos divisi distinctam Doctrinae partem tractatis, et uno anno singuli se- orsim duo, simul sumti vero quatuor Semestria percurritis, ita et'am hi quatuor Libri distinctis quatuor Semestribus adsignati per annum unum absolvantur. Ex his 4. Libris Primum , qui Partem Generalem continet; nunc Vobis, qui primum Philosophiae annum frequentatis, trado. Reliquos tres Libros per anni hujus scholastici decursum ita parare cuperem , ut singulus Philo