Szaniszló Ferenc: Doctrina religionis christiano-catholicae quam in usum academicae juventutis. Tomus 1. Partem generalem complectens (Pestini, 1836) - 23.298
PRAEFATIO ad Editio7iem prima Auditores Academici! Donec liber quispiam, quem in Academica Religionis Institutione docentes discentesque sequantur, Auctoritate Altiori praescribatur, hanc Doctrinam Religionis Christiano-Catholicae Vobis in usum mearum praelectionum Manuscripti loco tradere constitui; ut Vobis a scribendi molestia, vel erronea Manuscripta exaggerato pretio comparandi necessitate liberatis promptior et purior evadat perceptio , atque , per temporis scriptioni secus impendendi parsimoniam, materiae quoque pertractandae major fieri possit ad erudiendum et discendum extensio. Jam in ipso initi hujusce consilii exordio non potui non meminisse ; quid aetatis, quam vivimus, provecta cultura in hoc studii genere deposcat. Quid autem vestra salus exigat, uti tunc animo conceperam, ita nunc intime sentio. Igitur Doctrinam Religionis, qua per Gymnasii annos in fideles Christianos bene eruditi estis, nunc methodo nonnihil alia Vobis proponere desiderarem , ut pro ratione severiorum disciplinarum, quas tractatis, etiam in doctrina Jesu Christi magis confirmati, parati sitis cuique poscenti dare rationem fidei vestrae; potissimum