Szaniszló Ferenc: Doctrina religionis christiano-catholicae quam in usum academicae juventutis. Tomus 1. Partem generalem complectens (Pestini, 1836) - 23.298

6 texunt, hoc suum historicum adsertum ex histo­ria etiam probare, ac indicare deberent: tempus, quando1? Locum, ubi? Personas a quibus? popu­los, inter quos, religio dictis modis invecta, et quomodo ab illis ad totum genus humanum pro­pagata fuerit ? Quod illi necdum demonstrarunt, nec unquam demonstrare poterunt, contradicente illis historia, quae testatur: religionem omni Sa­cerdotio , omni legislatione et imperio longe an­tiquiorem esse, nec unquam inter homines de­siisse , sed semper perseverasse. a) °) Quod nisi cognitum comprehensumque animis haberemus, non tam stabilis opinio permaneret, nec confirmaretur diuturnitate temporis, nec una cum se­culis aetatibusque hominum inveterare potuisset. Et­enim videmus, ceteras opiniones fictas atque vanas diuturnitate extabuisse. — Opinionum commenta de­let dies , naturae judicia confirmat/* Cicero de natura Peor. L. II. c. 2. §. 5. Religioni» necessitas. Religio homini necessaria est, sive homi­nis rationalem indolem vel ejus scopum, sive etiam hominum societatem consideremus. Et qui­dem homo meliori sua indole, juxta quam ratio­ne praeditus est, vi quadam interna et naturali instinctu fertur ad Deum, suum Creatorem, Con­servatorem providumque Gubernatorem agiwscen- dum, et consideratis Dei perfectionibus, item sua erga illum subjectione cognita, ceterisque ad Deum relationibus intellectis non potest erga Il­lum non excitari ad pia animi sensa, hisque con­formes actiones, seu ad Dei cultum; jam autem agnitio et cultus Dei vocatur religio.

Next

/
Thumbnails
Contents