Szaniszló Ferenc: Doctrina religionis christiano-catholicae quam in usum academicae juventutis. Tomus 1. Partem generalem complectens (Pestini, 1836) - 23.298
7 Dein hominis scopus in eo ponitur; ut verum cognoscamus, virtutem exerceamus, ac tandem beemur ; at vero sine agnitione et cultu Dei, seu sine religione, neque veritatem cognoscere, neque virtutem exercere, neque beatitatem consequi possumus; nam Deus solus est, sicut summa veritas, virtus et beatitas, ita horum omnium benignus largitor ac distributor. Igitur scopo suo penitus excidunt religionis contemtores; nam negato et neglecto Deo non intelligunt, cur in mundum venerint, quo fine hic morentur, et quo tandem tendant? Non intelligunt, cur virtus coli debeat, a) et ejus exercendae efficaci motivo et apto medio destituuntur; nam, dicente Seneca; „Bonus vir sine Deo nemo est, — ille dat consilia magnifica et erecta.“ b) Eo vero minus potest quis sine Deo vere beatus esse; nempe vera beatitas virtuti solum, et illi quoque nonnisi per Deum vere tribui potest. Denique vix oportet monere; religionem necessariam esse etiam respectu humanae consociationis. Religio enim est necessaria conditio omnis solidae pietatis, virtutis et felicitatis non tantum privatae sed etiam publicae; nullumque auperest amplius inter homines vinculum deficiente vel disrupto eo, quo nos Deo religari o- porteat. *) Seneca in praef. natur, quaest. in commendationem divini cultus egregie loquitur: ,,Quantum, inquit, inter Philosophiam interest, Lucili virorum optime! et ceteras artes; tantum integesse existimo in ipsa Philosophia inter illam partem, quae ad homines , et hanc, quae ad Deos spectat. Altier est haec et animosior; multum permisit sibi, non fuit oculis