Szaniszló Ferenc: Doctrina religionis christiano-catholicae quam in usum academicae juventutis. Tomus 1. Partem generalem complectens (Pestini, 1836) - 23.298
2 b) „Hae conditione gignimur , ut generanti no» Deo justa et debita obsequia praebeamus, hunc soluta noverimus, huno sequamur. Hoc vinculo pietatis obstricti Deo et religati sumus , unde ipsa religio nomen accepit.“ Lactantius Institut, divin. L IV. c. 2$. §, 2. Religionis notio. Religio est complexus veritatum et officiorum ad Dei cognitionem et cultum pertinentium; et sic considerata religio dicitur objectives. Religio vero subjectiva est ipsa Dei cognitio et cultus prout in homine continetur et summo Numini exhibetur. Hac tamen definitione non excludimus e religionis notione veritatum et officiorum erga nos vel alios spectantium cognitionem et imple- tionem, sed clarius exprimere volumus: religionis praecipuum objectum esse Deum ita, ut nonnisi tunc in religionis spiritu sentire et agere censeamur , si ea quoque officia, quae nobis relate ad nos vel alios incumbunt, tanquam Dei praecepta veneremur et impleamus. Ac ideo religionem habere dicitur, qui Deum existere credit; dein suas erga Deum, erga alios et se ipsum relationes , et ex his orta hominis officia intelligit, ac iisdem conformiter sentit et agit. §. 3. Religionis Divisio. Religio pro diverso respectu, sub quo juxta nostrum concipiendi modum considerari, vel hominibus inesse potest, varia ratione dividitur. Et quidem objective potest dici religio theoretica si credenda proponat; practica vero , si agenda tradat. Etiam subjective fieri potest, ut quis religionem theoreticam habeat, id est, ea cuncta, quae credenda vel agenda sunt, credat et sciat,