Szaniszló Ferenc: Doctrina religionis christiano-catholicae quam in usum academicae juventutis. Tomus 1. Partem generalem complectens (Pestini, 1836) - 23.298
3 practica tamen religione destituatur, hoc est, vitam iis, quae credit et agenda esse novit, non conformet. Pariter potest quis religionem internam, in animi piis sensionibus et propensionibus consistentem colere, quin hanc animi pietatem signis externis manifestet, atque sic dictam religionem externam exerceat. Attamen omnis, qui religionis mensuram implere cupit, sollicite cavebit hanc in se facere religionis divisionem; verum potius, quum non sufficiat pie credere re- cteque sentire, sed etiam consentanee vivere o- porteat, sedulam operam dabit, ut theoreticae religioni semper practicamjungat; in practica vero religione internam foveat per externam, externam autem animet per internam religionem, sine qua nullus religionis actus Deo gratus esse potest. Tam objectiva quam subjectiva religio vera dicitur, si de Deo nostrisque ad Eum, item erga nos et aIio9 relationibus et officiis rectas ac genuinas notiones exhibeat; si secus evenerit, falsa vel erronea religio vocatur. Dein Religio dividitur in naturalem et su- pernaturalem. Religio naturalis est complexu« talium religionis veritatum, quas etiam recto rationis lumine ac usu, etsi forte tardius et difficilius , cognoscimus, v. c. quod Deus existat, sit- que hujus Universi creator, etc. Supernaturalis vero continet tales religionis veritates, quae per Deum sunt hominibus patefactae. Quapropter religio supernaturalis etiam revelata vel positiva religio vocatur; quia veritates ad illam pertinen-r tes per positivam Dei revelationem hominibus innotescunt; sicut est: quod Deus unus sit in substantia et trinus in personis. 1 *