Szaniszló Ferenc: Doctrina religionis christiano-catholicae quam in usum academicae juventutis. Tomus 1. Partem generalem complectens (Pestini, 1836) - 23.298

Sectio I. De Religione generatim, et de Reli­gione naturali speciatim. CAPUT I. De Religionis vocabulo, notione, divisione, ori­gine, necessitate, unitate, obligatione. §. l. Religionis vocabulum. JF? eligionis vocabulum nonnulli cum Cicerone derivant a relegendo, et per illud diligentiam et cautionem in tractandis rebus divinis obser­vandam exprimi putant. a) Alii, praeeunte La­ctantio, religionem a religando potius nomen ac­cepisse arbitrantur ideo; quia religione tanquam quopiam vinculo pietatis obstricti Deo ac religati sumus. fc) Ast quaecunque statuatur hujus voca­buli derivatio, Religio jam etiam vi nominis sen­su semper recepto ac nunc quoque usitato signi­ficat: sanctum quemdam nexum inter Deum et bominem, huicque nexui congruentem hominis pietatem promtaraque Deo obsequendi volun­tatem. a) „Qui omnia, quae ad cultum Deorum pertine­rent, diligenter retractarent, et tanquam relegerent, sunt dicti religiosi ex relegendo, ut elegantes ab eli­gendo, tanquam a diligendo diligentes, ex intelligen- do intelligentes.u Cicero de natura Deorum L. II. c. 28. I. 1

Next

/
Thumbnails
Contents