Szaniszló Ferenc: Doctrina religionis christiano-catholicae quam in usum academicae juventutis. Tomus 1. Partem generalem complectens (Pestini, 1836) - 23.298
PRAEFATIO ad Ed it i o n em se c u n d a m. XIII Quartus labitur annus , AA ! quod primam hujus operis Editionem publici juris fecerim Exemplaribus ejusdem, etsi copiosis, opinione mea citius distractis Secundae Editioni, ne profectus vester quidquam detrimenti capiat, manum admovi. In qua adornanda ita versatus sum, ut cum nova operis editione ejusdem utilitatem quoque, quantum per temporis et alias officii mei partes licuit, augerem. Quapropter totum lf)o- ctrinae Religionis corpus, quod antea pro ratione quatuor Semestrium, quae in duabus Philosophiae scholis quovis anno peremrenda habeo, per quatuor libros diffundebatur, nunc in duos, prout etiam Yos in duos Philosophiae annos divisi estis, Tomos in Partem generalem et specialem distinctos reduxi. Ex his Tomum primum, qui Partem Generalem seu Demonstrationem Religionis Christiano-Catholicae complectitur, Vobis, qui primum annum Philosophiae frequentatis, trado, a). Sollicite curavi, ut haec altera a) Ad Regiam Scientiarum Universitatem Pestinensem Doctrina Religionis, horis matutinis, quatuor per septimanam diebus praelegitur, nempe: die Lunae et Martis apud Philosophos primi; die vero Veneris et Sabbati apud Philosophos secundi anni. Et, quia utrobique distincta Pars traditur, quovis anno integra Doctrina Religionis terminatur.