Szaniszló Ferenc: Doctrina religionis christiano-catholicae quam in usum academicae juventutis. Tomus 1. Partem generalem complectens (Pestini, 1836) - 23.298

Editio tam materiarum ambitu et gravitate, quam argumentorum selectu ac momento se se prae prima commendaret. Eam ergo feci totius operis severam recensionem, utparagraphos fere omnes, capita quoque vix non singula loco moverim, mutaverim, et Partem Generalem Sectione in­tegra (sexta) locupletaverim, et quidquid ad systematis perfectionem propria meditatione vel praestantissimorum, etiam recentissimi temporis, Theologorum bj studio adsecutus sum , in usum verterim ; id quod cuique utramque Editionem conferenti suapte patebit. De operis pretio judicabunt alii, qui, dum optimam meam voluntatem intellexerint, aequi bonique consulent defectus, si quos deprehen­derint; praecipue quum in simili Doctrinam Re­ligionis, Philosophiae Auditoribus, tradendi me­thodo fere nullum , quem sequar, Ducem habere potuerim. — Deus Optimus Maximus suam operi largiatur benedictionem, ut illud ad Ejus glo­riam, et ad aeternam Auditorum Lectorumque salutem cedat! — Pestini die 6. Septembris 1835. bj Inter hos honoris causa nominari merentur: Bauer, Bergier, Brenner, Dobmayer et ejus compendium ab Emmeramo Salomon, Fejér, Friat et ejus com­pendium latinum a Josepho Schrott, Gmeiner, Guzmics, Hagel, Klee , Klüpfel, etiam editio opera et studio RR. Ziegler recognita, Leonhard, Liebermann, Möhler, Oberthür , Sailer , Schwarz, Stattler, Staudenmayer, Tournely, Wiest, et­iam ejus compendium. XIV

Next

/
Thumbnails
Contents