Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280

\idebatur, ne obstet. — Quare, pro domestico liberae in­terpretationis jure, proque recepta pr-of anorum authorum sensus ad sacros authores transferendi consuetudine, effe­ctum, ut, salva inspirationis formula, in authoruui inspira­torum scriptis locus esse erroribus possit. — Liquebit postea, usitatum jam esse, monstrare jam hic, jam ibi, jlpostolicos errores. •— Peti vero tetro hoc ausu jugulum Religionis revelatae, exponique arbitrio, et profanis inter­pretum spiritibus universam divinam rem, patet et suopte, et, Lessii protestantis ratiocinium invicte demonstrat. — Quid enim omnium stare ibi immotum potest, ubi de mix­tis erroribus regnat persuasio, quin, — quid erratum, — quidve verum sit, doceatur distincte, et clare ? — Relicta Christianae inspirationis vindicta aliis, ad quos pertinet, strictim duntaxat aliquid de hodierno sensus illius dicam. * * Diversi inspirationum explicandi modi peritis noti sunt. — Facile consentitur, omnem illum modum tolerabilem esse, qui ad vindicandam ab omni errore scripturam aptus est, dum ne in extremo versetur, idoneusque hoc ipso sit, in liberae prae­sertim interpretationis regno, ad pariendam extremitatem aliam. Hac certe via in protestandum medio, ad eam extremitatem itum est, quae ploratur. — Lutherus dotem hanc divinam reli­quit immotam ; eandem attamen, pro Consilii sui exigentia, jam sic, jam aliter explicabat. In Sacramentaria lite, quod id prae- concepto suo sensui aptum esset, haud obscure favebat inspira iioni verborum. — Ab ejus obitu itum ultra: macfyte bte (£tn()aucf)img — fcibft aller Sßofaipmtfte, unb Sífjente ju cinem @íau6ené * Sírdfeí. (Vid. Christ. Frid. Preiss, in: ^Bereinigung etc. (Stettin unb ícípjíg. 1811. p. 56.) — Haec extremitas frangi postea moderatione quadam Anninianorum, —• sed et occasio fieri coepit, tendendi ad aiiud, ut fit, extremum, ab eo praeser­tim tempore, quo satanas iactus liber, i. e. quo ligata adhuc libertas omnibus veri ac probi vinculis soluta est. — Jam Jo. Salom. Seniler, praeformator universae prope neotericae sentinae, extinxit inspirationis Christianae vim, cum docere in publicum ausus est, sacrorum authorum inspirationem eam fuisse, quae fuit sapientum gentilium. — Nihil sophistarum cohorti, prae­paratae jam alioquin ad divinam rem, continuatae reformatio­nis obtentu, dissipandam, propinari oportunius aliquid potuit. — Quare ad partes illius itum turmadra. — Ab eo tempore Phrases et formulae scripturae, inspirationem adstruentes, ex­plicari publice in academiis ita, ut non tantum sapientibus qui­busque, verum poetis quoque, et haeresiarchis congruant, —

Next

/
Thumbnails
Contents