Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280
63 dum, qui, quod praedicatum fuit in principio, pro Cortice dun- taxat habendum , tandemque , evoluto latente Nucleo, abjiciendum praecipiunt? — Quo igitur habendi loco? — Docent sacri Authores, cum declarant aperte, eos, qui id seu agunt, seu a- cturi deinceps in novissimis praesertim diebus sunt, esse illusores , — seductores, — Pseudo- Prophetas, — Pseudo - Apostolos, — et Antichristos. •—'(Ibid.) — 3) Da interim, ita esse; cum adesse jam tempus declament, quo, corticibus et Mythis dimissis, sensus latentes proferantur in lucem, puraque absque involucris regnet veritas; — merito postules, ut, qui nam sensus illi sint? doceant. — Epheta igitur! qui nam sunt? Nunquam insipientiam suam , aut Consilii improbitatem nudant apertius , quam cum monstrare nucleos, seu explicare sensus latentes incipiunt; quid enim in enucleando narrant? — Nihil aliud, quam aut uni- versales quasdam Religionis naturalis notitias, aut regulas, et officia moralitatis. — Persapienter! — Haec ne sunt, quae, cum dicere aperte ac nude haud liceret, incrustare involucris et Corticibus oportebat ? — Atqui omnia haec aperta facie , et clare praedicata jam in principio fhisse, manifestum est ex scriptura, atque ipsi etiam hi Corticatores alias sponte confitentur, nec proinde , cur praeterea involvantur Corticibus, et Mythis , ulla prudens ratio occurrit; nec igitur id, quod praedicant, dimittendum, seu cortex seu Mythus, sed veritas, mansura in aeternum, est. — H inc illa quoque in eruendis putaticiis nucleis difficultas, et necessitas violentiae, quam subinde absque ambagibus enu- cleatores ipsi, quin principes quoque horum, — Kantius, Fich- tius, et Schellingius, — confitentur. — Si forte alios, praeter memoratos, nucleos habent, vereor, ut civiles et pacifici sint; —• id certe ipsa in proferendis tergiversatio, et morositas vereri cogit! —- eo magis, quo plura viis quoque aliis semina incivilitatis sparsa jam esse, certum est. — Sunt haud pauci oculati viri, qui totum hoc de Corticibus e Mythis Systema, nihil esse credunt aliud, quam terribilem quemdam Mythum, continentem nucleum hostilitatis in Religionem et Civitatem!— Mythum proinde similem Trojano Equo! c) Aut proprios sacrorum authorum errores. Cum omnibus praemissis hypothesibus, illi praesertim, quae fieri doctrinarum delectum ex revelationis fine secundum praeformatas indigentias praecipit, •— tum illi, quae, invitis scripturis, veritates aeternas in Mythos et cortices quosdam temporales transformat, nihil aeque obstaret, atque Christianus de sacrorum authorum inspiratione, o- mnem errorem excludente, sensus; — ideo efficiendum