Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280
ad totalem earum exterminationem est, inventione Mythorum. — Quidquid positivi occurrit in scripturis V. et N. Testamenti, seu reale sit seu personale, si, ad literam intellectum, veterem adjuvet Religionem, Mythus est! * * Mythus proprie significat fabulam, symbolum, corticem, continentem in sinu doctrinam, dictu gravem, propositam sub involucro, ideo, quod in nuda et aperta proponi facie vetaret aut publica in adversum hostüitas, aut certe auditorum recipiendae incapacitas> — Omnem, quae Christianos addigit, miseriam, inde fluxisse, palam et late clamatur, quod originales Christianae Religionis Mythi, et cortices, transformati in doctrinas , et totidem Christiana dogmata essent, momento, latentis sub cortice nuclei, translato, infelice metamorphosi, ad ipsum corticem! — Hinc illud: Omnia aut prope omnia positiva Christianorum dogmata, nihil esse aliud, quam liberos quosdam cortices , quibus authorem sacri graves quasdam, suo tempore hauddum acceptabiles doctrinas, involverunt, evolvendas, abjectis corticibus , tempore feliciore. Uno ictu, ut liquet, perit, quidquid pertinere ad fidem Christianam creditum adhuc est! — Non vacat in refellenda manifesta pernicie versari prolixius, cum praesertim omnium eorum refellatur vi, quae paullum antea adversus adeommodationes etc. dicta sunt; —-pauca quaedam duntaxat, quae mihi occurrunt, addam, quaeve satis fore ad inteliigendum Antichristianum inventionis spiritum arbitror. — i) Novitas est, in orbe Christiano nunquam adusque audita, destitutaque omni scripturarum sacrarum suffragio; — cedo enim vel apicem? — Narrare profanarum gentium, et, qui in medio erant, sapientum Mythos, moremque hunc (verum an fictum ? haud disquiram) transferre ad Christianam rem, idem est, ac inoliri postliminio revocationem gentilitatis, et hostilitatem in Christianam rem ! — 2) Hostilis est in Christianam rem; luculente enim de omnibus, in principio praedicatis, inviolate in perpetuum conservandis, Evangelii provisioni, manifeste ad versa est: docete eos servare omnia, qui non crediderit, condemnabitur; et, ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi; — Iterum: verbum, quod evangelisatum est in nos, manet in aeternum; — rursus: Veritas audita ab initio, no- biscum erit in aeternum; — corruptores Evangelii esse» qui aliud, vel aliter, quam praedicatum sit, docent; etc. (v. Fragm• 2. pag. 15. seq.) — Anne haec in Mythorum et Corticum hy- pothesi salva sunt? —■ Nonne et manere, quae tradita sunt pro semper, vetant, — et aliud atque aliter praecipiunt docen-