Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280
őt grasse ad omnes gentes, hocque ipso in immensum crevisse numerum adhaerentium, eadem , qua caeteras Evangelii partes, quippe eadem acceptas praedicatione, fidei firmitate, doctrinas quoque has, credentium; — ad haec omnia summum doctrinis iisdem accessisse robur per universi Christiani orbis octodecim saeculorum usum et fidem; — haec, inquam, considera, et decerne, an, si Apostoli propter adhaesionis vim, quae tunc fuit, doctrinas illas rationabiliter relinquerunt intactas, quin, si confirmarunt etiam, — an, inquam, hodiernum de abolendis Consilium , aucta in immensum adhaesione, irrationabile non sit ? — An item adhaesionis illius seu diminutionem , seji abolitionem optasse Apostoli dici possint, quos in adhaesione eadem, per universum orbem, ad gentes quoque errorum illorum antea ignara^, dilatanda, firmandaque signis, laborasse, indubitatam est? — An sanas denique de Jesu Christo, Apostolisque illius, et de signorum virtute, ideas habeant, vel an satis sani illi sint, qui doctrinas , quas aboleri ne signis quidem potuisse supponitur, motum iri absque signis putant, non obstantibus magnis omni ex parte adhaesionis illius incrementis P — Quamquam motum iri, haud temere putant; proventus, quem jam fecerunt, testis est, immobiles doctrinas illas, relictas ad interim, haud esse; — proventus, similis turbini, ex area Christiana triticum cum veris, et putatitiis paleis everrenti!—Nempe, non id contendo, moveri hanc aut aliam praedicatam ab Apostolis doctrinam haud posse, sed a) haud posse salva doctrinarum caeterarum firmitate, quia eadem doctrinae omnes nituntur authoritate; — b) haud posse, salvo Jesu Christi, et Apostolorum consilio , uti liquet ex praemissis; cum praesertim certum sit, nihil actum esse ad faciendas mobiles, — acta immo omnia, efficacia omnino ad procurandam aeternam immobilitatem, — c) denique, haud posse, Jesu Christi, ct Apostolorum, imbecillium infirmitati consulentium exemplo ; — cum enim hic cribrationis modus ad universam Christianam rem viris quoque caetera fortibus eripiendam suapte aptus, et efficax sit, num conservandis in Religione inbecillibus et infirmis aptus , — proinde, num Apostolicis modis consentaneus esse potest? — Recole triste illud: ©ic fennen ben üfÖorí ten ihrer Getier nicht mehr gfemben! — Motis quibusvis, contentis in Apostolica praedicatione, partibus , siquis conservare caeterarum firmitatem nitatur, id agit, quod olim male sani quidam, qui operam dabant: ut succurrant Laboranti lunae! b) Aut Mythos. Praemissas hypotheses a positivarum Evangelii doctrinarum fluxisse toedio, aptasque ad harum ruinam esse, eeitum est; at nulla novissimarum inventionum efficacs®r