Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280
confirmandas veritates rationis, proinde ad quaesitum finem, — verum exitiosa etiam ac nocens humano generi magis, quam ulla unquam pernicies. —• a) Inutilis, inquam, ad confirmationem veritatum rationis; cum enim Apostoli doctrinas omnes, — proinde eas quoque, quas locales, et temporales vocare visum liodie est, praedicatione , firmata signis , complexi sint, cur , si hae, eodem licet Dei firmatae testimonio, credi amplius non debent, credere oporteat ceu revelatione firmatas, doctrinas rationis? — Profecto, si firmata signis praedicatione, quae praedicabant, firmahant, sequitur manifeste, cum praedicaverint utrasque, aut utrumque doctrinarum genus recipiendum esse, aut neutrum. ■— Praeclari scilicet certitudinis doctrinarum Magistri, Jesus et Apostoli, si, mixtis erroribus veritati, quid error, aut veritas ex omni eo, quod una ac simul docebant, sit, discernendum reliquerunt discipulis , ita quidem , ut uria per id, quod utrumque perinde, et ex aequo -Dei praedicaverint nomine, incredibilem facerent discernendi necessitatem! Fluere certe, fierique per eam hypothesim incerta omnia, contenta in revelatione, et scripturis, omnemque et illius, et harum tolli utilitatem, luce clarius elucet. — Periculum, quod ex hac revelationis enervatione effluit, dictu gravissimum est! — ad Religionis enim universae, ut liquet, pertinet interitum. — b) Humano generi exitiosa, et nocens magis, quam alia unquam pernicies; — si enim multiplices illae, in principio praedicatae, positivae doctrinae, nihil erant aliud, quam locales quidam temporis illius errores , sequitur, decretae praedicationis, ad o innes populos, et gentes, atque ad omnia tempora pertinentis, medio, errores locales et temporales factos esse universales, et temporum omnium, humanumque genus, sub specioso liberationis a localium, et temporalium errorum servitute obtentu, in novam errorum servitutem tractum esse, tanto tristiorem, quo reddita desperatior liberatio, quippe erroribus localibus, in universales Populorum, et temporalibus in errores aeternos, commutatis hoc ipso , quod magna signorum demonstratione effectum sit, ut universus orbis eos errores ceu totidem aeternas salutis conditiones esse persuaderetur, atque ceu tales reciperet etiam. —• Recqbisse reipsa , num negari potest ? — Ast hoc ipso nullum unquam hominum plus de orbe terrarum demeritum es>e, Jesu, et. Apostolis, sequitur luculente! — cum igitur 5) ea imputatio manifeste blasphema, injuriosaque sit in Je sum , et Apostolos, — sed et omnes inde a principio Christianos de eo, a) omnia, in principio praedicata, puram veritatem esse, — b) nefas esse, ullam praedicatae tunc doctrinae partem seu negatione, seu uila transformatione violari, — omnino consensisse, cerium sit, consensionis vero hujusmodi irrefragabilem veritatis vim esse, consentiatur universim, — an non certum $st, tam irrationabilem esse hanc errorum imputationem, quam