Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280

55 irrationabilis est omnis adversus irrefragabilem veritatis demon­strationem nisus, et arietatio ? * * Quaeri per novam hanc inventionem rationalismo sedem, vacat dubio; — quaeri vero prorsus improbe ac irrationabili­ter , intelligimus ex dictis; — quibus id accedit, agi rem mani­festa etiam contradictione; — parte enim ex una, ratio a reve­latione expectat et cognitionem ignoratarum adhuc veritatum, et incertarum certitudinem, ac confirmationem , — hocque ipso ratio submittitur revelationi, ut discipula Magistrae; — parte vero ex aha ratio eadem adversus revelationem erigit cervicem, litque inexpectate, et distincte docens et Magistra, prorsus in­docilis, et obstinata adversus quasvis alias, ad rationis ambi­tum haud pertinentes , doctrinas, usurpato has ab illis discer­nendi, aliasque ceu veras recipiendi, et alias, ceu erroneas, re­jiciendi jure, tametsi utraeque eodem prorsus Dei testimonio es­sent confirmatae. — Quid, quaeso , uspiam discordat, si haec cohaerent? — Quod dici solet praeterea, simile est Naeniae procedenti. Negari haud posse, inquiunt, Christum, et Apostolos in docen­do receptis apud Judaeos, et Gentes, formulis, et erroneis ideis, ut tanto facilius utrosque lucrifaciant, se accomodasse; — haec proinde a materia revelationis, velui localia quaedam, et tempo­ralia involucra, segregari, tandemque aboleri nevesse esse. Istud , inquam, simile priori est, fereque modo eodem trahi solet ad praejudicatas ideas. — Qui confessionum suarum arti­culis seu integre , seu parte aliqua adhuc adhaerent, ad omnes catholicas doctrinas, adversas confessionibus, exturbandas ex scripturis, eodem scito utuntur. —• At multo telriorem ejus u- sum illi faciunt, qui nulla ullius confessionis habita ratione, in­consultaque revelationis institutione, Religionis systemata ex in­genio, arbitrariisque principiis quibusdam fingunt, doctrinasque omnes , praeconceptis systematibus haud cohaerentes ', ex scri­pturis sacris, hujus sciti praesidio , exturbant ea temeritate , et insolentia, quae hominum esse solet, Evarigeiii interitum mo­lientium ex proposito, — Tametsi, quae dicta in praemissis sunt, hanc quoque naeniam refellant, quia attamen nimis late jam diffusa pernicies multis urgeri rationum umbris—-nec etiam omnes vinci iisdem argumentis solent; — ideo addenda prae­missis quaedam partim ex scriptura, partim ex ratione putavi, 1) Ex scriptura • — a) Jesus Christus diserte omnem seu affirmationem, seu negationem fieri simpliciter et aperta fronte, tamque veram esse jubet, quam esset affirmatio vel negatio fir­mata jurejurando; (Math. 5, 37.) rumina, quaeso, intelligent

Next

/
Thumbnails
Contents