Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280
53 rei tempore , ideae universales haud erant, — nec, inde ab initio venisse, esseque aeternas, — demonstrari vetustiore^ quam Libri N. T. sint, documento, possit, reprobari velut lo- cales duntaxat, et temporales conceptus, liquet manifeste. —. Quid sequitur? probari duntaxat ideas universim a populis, et omni retro tempore receptas; — tales vero ideas, praeter ideas rationis, alias esse haud posse, satis liquet. — Quis igitur dubitet, parari via hac naturalisrni, et rationalismi, advolutio- nem ad ]>edes Jesu ? — Caeterum fraude tantisper dissimulata, rem exploremus, ceu adursam a Christianis. ■— Male undique olet! — 1) Supponitur, in scriptu:is sacris quaedam haud continere ipsam veritatem, seu non recte haberi, esseque abolenda. — Atqui ita Gnostici quoque, vetus illud dedecus nominis Christiani, testibus antiquis Patribus, sciscebant, qui, ut iidem narrant, in accusationem convertebantur scripturarum, quod non recte haberent. — 2) Bellum indicitur localibus, et temporalibus icbeis ; — num omnibus P sine dubio, si, qui bellant, cohaerent sibi, et consequentes sunt. — At tales ideas esse ideas quoque Messiae, Prophetiae, Miraculi, et revelationis, nequit dubitari. — Annon ergo haec quoque omnia eadem belli involvuntur pernicie? — Sane! — Distincti, qm jam in singu,- la haec hunt passim, impetus, monstrant, nihil exemptum esse- — Conservari alioquin, aut perire omnes una oportere, e dictis jam antea liquet; mota enim, quocunque obtentu, quavis doctrinarum Apostolicarum parte, moveri sensim caetera quoque, usque ad interitum totius, oportere, manifeste Vincén- tii Lirinensis, et Lessii protestantis ratiocinium demonstrat, i- demque adfirmat tristis ibi experientia, ubi iam partes coeperunt moveri. —. 3) Manifesta, cei'taque Authoris revelationis Jesu Christi, de omnibus praedicatis in principio, semperque ad consumationem usque saeculi praedicandis, — recipiendis, — et observandis , Lex, (Fragm. a. §. 5. seq.) — tum , seria illa, de omnibus, aliud, vel aliter, et praeter id, quod praedicatum est initio, docentibus, condemnandis regula, —• nullas novit ideas, comprehensas in originali praedicatione, quas velut locales et temporales abolere unquam seu necesse sit, seu etiam liceat. — Hinc a) ille doctissimorum proteslantium de o- rnnium, praedicatarum in principio doctrinarum, receptione sensus , fatentium candide , pertinere eam ad immutabilem conditionem salutis; (Frag. 3.) — hinc b) universale illud omnium, alias , atque hodie quoque plerorumque , principium , de tam necessaria origiiialis doctrinae retentionequam, sic ubi discessum ab ea esset, correctione, atque ad originales rei Christianae ideas revocatione (Fragm. 4.) — 4) Sublata, universam, quae et qualis in principio fuit, revelatam doctrinam recipiendi obligatione, perit necessario , ac connaturaliter divhia revelationis author itas, et vis, fitque revelatio non tantum inutilis ad