Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280

52 indubitatumque sit, mota quamcunque revelata parte, niobi­um fieri universam revelatam rem, perireque partium omnium, seu.totius firmitatem, et certitudinem; — cum omnes, et sin­gulae revelationis partes, eodem prorsus authoritatis divinae nitantur Fundamento. — Anne ergo inepta sunt, quae univer- sim de revelationis fine, hujusque ad indigentias respectu, di­cuntur? — Absit; nec enim universim, quae de hoc argumen­to dicuntur, inepta sunt, verum ea duntaxat, quae ab iis, quos refello, dicuntur. — Revelationis finem, esse abolitionem mise­riae et indigentiarum generis humani, verum est; sed quaenam illae fquive apti et efficaces ad abolendas modi, mediaque sint? si quis se comprehendisse adiirmet, insanit, non philosophatur! — Notas funditus et indigentias, et modos, quibus aboleri a- pie, et efficaciter possint, Deo esse, quis neget? — Nullus au­det! — Quid igitur est, quod omnia haec ex ingenio dictare malint, quam discere ex revelatione, quam eo fine, ut, quo egebamus, praestetur, datam esse, fateri coguntur? — Quid est, inquam? — Toedium nempe doctrinarum multarum, com­prehensarum revelatione ! — Si finis revelationis est, ut ea ge­neri humano, quibus adhuc egebat, praestentur , sequitur lucu­lente, omnia, quae comprehendit revelatio, pertinere ad tollen­das humani generis indigentias; — an, quaeso, non sequitur? — Ex ipso igitur revelationis opere discendum, quo egeamus, — quid conveniat nobis, rebusque sit utile nostris. — Quam stultam hodiernorum sapientum sapientiam esse oportet, correctam, re- probitamque ab ipsis sapientibus gentium ! — Quae sequuntur, pertinent ad praemissi seiti opem; — vident enim multi eorum, salva revelationis authoritate, nihil ejus, quod revelatum reipsa est, moveri posse; quare vias ineunt, quae praeferant in no­xiam faciem, suadeantque, intacta relinqui, quae reipsa reve­lata sunt; — en: 2) De discernendis, quae continent, a) accomodaliones ad erronea temporum illorum praejudicia. fX-j. -Quidquid positivi occurrit in revelatione, pertinere ad locales, et temporales ideas, id est, esse innoxias ad erronea gentium, et temporum illorum praejudicia accomodationes; — praejudicia, tolerata duntaxat ad interim , subindeque exuenda. Contentio haec, aiiaeque similes, nihil sunt aliud , quam modi quidam, ad praestandam larvam excogitati, quae homines tegat, nihil minus, quam Christianos* — Renuuntur, ut liquet, positivae Religionis Christianae doctrinae, sub specioso loca­lium, temporaliumque idearum, et sub accommodationum ad praejudicia erronea, obtentu! — Quae, introductas Christianae

Next

/
Thumbnails
Contents