Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280
46 lud, quod verum est testimonio Dei y etsi eadem concordia rationi humanae haud reluceat; quidquid enim Deo teste verum est, agnosci pro veritate jubet ipsa ratio; creditur proinde rationabiliter. — 2) Ita, ut non omne id, quod videtur bonum aut rationabile, habeatur reipsa pro vere bono et ralionabili; nec enim, quidquid subject've bonum, et rationabile est, etiam vere, et objective bonum ac rationabile esse credi potest, nisi hoc ipso bonitatum, et rationabilitatum credantur contradictiones et pugnae, rationabilitatisque obtentu defendatur irrational bilitas! — Adversus subjectivae de bonitate, et veritate cognitionis errores, datam Magistern de coelo opem esse, docet scriptura , et revelationis finis; — hac igitur in discernenda vera, et bonitate, et veritate ab apparente, et putaticia, promte et gnaviter utendum, si seria est cura rationabilitatis. — §. 7. Omnium sine exceptione. Cum, quidquid seu divinus ille Magister, Jesus, seu Apostoli docuerunt, docuerint qua missi, <— ille quidem, qua missus Patris, hi vero, qua missi illius, quem misit Pater; sequitur, eadem signorum virtute, qua missio et illius, et horum demonstrata fuit, demonstratam una, o- mnis traditae per utrosque doctrinae, veritatem fuisse, nec proinde fas, jusque esse, ullam sic traditae doctrinae partem ullo obtentu renuendi, eo quidem minus, quod ipsam quoque doctrinarum praedicationem, in veritatis earum testimonium, signa indivulse comitata esse, certum sit, teste Dei verbo. (§. praec.) S. 8. Imperata omnium receptione, sub conditione salutis. Tametsi solus etiam hic ad factam doctrinarum o~ mnium per signa demonstrationem respectus, luculente demonstret, omnem sine discrimine praedicatam a missis doctrinam , ab omnibus, quibus promulgata est, recipi debere, et quidem ceu immutabilem conditionem salutis; —=> ne attamen ulli unquam effugio et exceptioni quocunque obtentu locus esse possit, id, quod suapte etiam de doctrinis , signorum munitis testimonio, et Dei authoritate promulgatis, intelligebatur, diserte quoque declarare visum \