Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280

est, cum , inter caetera praedicata, id quoque praedica­tum est: omnem revelatam, et per Jesum, et Apostolos promulgatam doctrinam, recipi ab omnibus, et observari sub conditione salutis necesse esse. ('Fragm. 2. §. 4. seq. et Fragm. 3. pl. loc.) — Atque in hoc, in revelatae Re­ligionis spiritu, et positiva Dei voluntate fundato, princi­pio, quemadmodum alias, et saepius quidem, monui, fun­damentale , atque ad Religionis ipsius salutem pertinens, de sola salvifica Religione, et Ecclesia, dogma, fundatum est indivulse, ac immutabiliter. * * Ex illo, essentiali Christiano systemati, clareque adfirma- to in scripturis, et recognito a Protestantibus quoque (Fra&m. 2. — Fragm. 3, p. 35, seq. et pag. 60. seq.) principio : univer­sae Christi doctrinae, praedicatae in principio, receptionem, et observationem, esse immutabilem conditionem salutis pro onmibus, quibus facta est Evangelii promulgatio, sequitur, 1) Religionem Christianam, nonnisi integre eturmersim receptam, observa- tamque, iis, quibus promulgata est, sal\i(icam esse. — Sequi­tur 2) Ecclesiam quoque nonnisi unicam ex omnibus, quae exi- stunt, salvificam esse posse, cum universam Christi Religionem, pertinentem ad immutabilem salutis conditionem, nonnisi in Ecclesia una haberi posse, certum sit, Antithesis. Verum enimvero nihil aeque nova odit progenies, at­que ipsam hanc Christianam veritatem. —- Quidquid inde ab annis sexaginta circiter occurrit novationum, fluxit ab indubitata in eam hostilitate ! •— Ab eo praesertim tem­pore, quo, desperata universae Christianae Religionis cor gnitione, magnae doctrinarum revelatarum partis, sub mi­nus fundamentalium doctrinarum obtentu, proditio, in pro- testantium medio Civitate donata est, datur gnaviter ope­ra , ut quam plurimae Religionis Christianae doctrinae ceu haud fundamentales, aut ihpertinens ad ambitum ejus­dem Religionis, veteri moveantur respectu et sede. — At nihil perinde hanc consilii pravitatem inde a nydius tertius adjuvat, atque ille, de quo egi, adversus Magisterii et Miraculorum vim, nisus; quantulum enim est, quod, abo­lito omnis externae demonstrationis ad convictionem mo­mento , per solam demonstrationem ad intra manet sal-

Next

/
Thumbnails
Contents