Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280
historicae demonstrationis popularitate, hostes veterum ac genuinarum evangelii doctrinarum fuisse determinatos, ad eandem hanc historicam demonstrationem quovis modo aut debili-» tandam , aut frangendam, ne sit, quod veterum doctrinarum abolitioni, in qua desudant, obstet; — quo cum haec quoque perlineat naema, intelligimus, pertinere eandem ad impugnandam historicae demonstrationis popularitatem, ipso ejusdem popularitatis odio. — Sed patet ex exceptionibus adversariorum* inquiunt, — Sane, id enim praesens quoque demonstrat exceptio; facias etiam tunc, cum miracula fiebant, fuisse, novimus ex scriptura; — a quibus vero ? a Scribis, et Pharisaeis! fingentibus exceptiones ; quare? ut homines a doctrinarum, stabilitarum miraculis, receptione abducantur; —fine igitur prorsus eodem , quo hodie eadem obruuntur exceptionibus. — Quid, visa exceptionum in- efficacia, actum tunc sit? narrat scriptura; versos nempe esse ad meditandam illius, qui ea faciebat, caedem: Multa signa facit; si dimittimus eum sic, omnes in eum credent. — Caeterurn constat, non obstantibus exceptionibus hostium, continuata porro quoque fuisse, atque ad eos quoque, a quibus haud sunt visa, habuisse vim. — Quare igitur similes pravae generationis exceptiones eo valeant, ut provocare ad eorum desinamus virtutem? — Tanto certe minus desinendum, quo est certius, non tantum a profana progenie, verum a novo quoque Christianorum genere, assiduas adversus ipsas etiam, positivas praesertim , doctrinas, fieri exceptiones, easdemque pariter, sicuti de Miraculis dicitur, partim absolute negari, partim aliter explicari, nec occurri efficaciter nocentissimae contagioni secus, quam restabili- ta veteri Miraculorum virtute, posse. —- Salvo certe vel uno omnium, quae facta sunt, ad stabiliendas Christianas doctrinas, Miraculo , universam Jesu Christi rem salvam esse, facile intelligimus, cum ex adverso, immediatum de doctrinis cerfamen, distinctam, eamque oppido arduam de sitigulis victoriam, requirat. — Quis alioquin in hodierno adversus doctrinas certamine , semoto divi7iae authoritatis per Miracula demonstratae respectu, harum expectet'salutem , postquam certum, explora- tumque est, has jam palam, et publice speciosis traduci sophismatibus velut irratiojiabiles, et noxias? — proinde, ipso rationabilitatis, ac bonitatis criterio , quod urgetur, periclitari manifeste genuinas quoque Evangelii doctrinas, — hisce vero adversas, partas heri, opinationes, propinari, velut unice rationabiles ac bonasP — Quid ergo, nullam ne doctrinarum bonitatis, et rationabilitatis habendam rationem puto? — Absit; habendam immo arbitror; at sobrie, et rationabiliter, ita, ut 1) tion tantum id rationabile esse credatur, cujus praedicati, et subjecti concordia immediate relucet^ verun^ omne quocjue il-