Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280
44 Miracula in principio, in praeexistente invincibili quodam adversus novam Jesu doctrinam praejudicio, ad idem hoc praejudicium dissipandum fuisse necessaria; at fundatis jam rebus Christianis, apertis jam intellectus humani oculis, eam necessitatem desiisse. (Schulcze, op. cit. p. 157.) P\ecte, si miraculorum continuationis intelligas necessitatem; — at non id agitur , ut continuanda credantur, sed, ut eorum, quae initio facta sunt, agnoscatur veritas, agnitisque , et receptis certa fide, ad convictionem de veritate vis ea tribuatur, quae satis sit. — Profecto, quisquis facta esse credit, nec dubitat, valuisse ad frangenda inveterata erronearum opinionum praejudicia , novasque persuadendas doctrinas, si sápit, convictionis vim ad í'etinendas quoque easdem doctrinas iis adhuc inesse, ambigere haud potest; — idoneum enim de veritate testimonium tamdiu ad convictionem de eadem veritate aptum est, quamdiu de eodem praesto est testimonium similiter idoneum, i. e. requisitis munitum characteribus, quale equidem praesto adhuc esse, certum est ex ipsa quoque Christianorum omnium, neotericorum excepta plebe, de tide Miraculorum consensione. — Huc praeterea pertinet illud: beati, qui non viderunt, et crediderunt! — Quam verum est, miraculorum virtute dissipatos errores, apertosque intellectus oculos fuisse in principio, tam certum etiam est, excoecatos eorum oculos hodie esse, qui factorum olim miraculorum inficiantur aut veritatem, aut vim .* — Experientiam voco testem. —• Sed enirn, inquiunt: Demonstrationem, in rationabilitate, et bonitate doctrinarum fundatam, aptiorem multo ad convictionem de veritate esse, ea demonstratione, quae a miraculis fit; hanc enim pr aer equirer e historicam crisim, paucis perviam, patere etiam exceptionibus adversariorum, miracula vel negantium, vel aliter explicantium. (Ibid.) Tam haec et aliena a vero et insulsa sunt, ut ea ne ab iis quidem, qui asserunt, credi putem. — Nam 1) praeire in pro- testantico systemate ipsi quoque doctrinarum revelatarum, contentarum in libris sacris, cognitioni oportere historicam crisim, certum est, cum nonnijsi crisi bar. praeeunte, quid docuerit Jesus, possit constare; quo fit, ut id quaeri duntaxat debeat, utra crisis facilior sit P —- Ast historicam miraculorum crisim, multo, quam alia ilia sit, faciliorem, longeque aptiorem pluribus, etiam indoctis, et rudibus, popularioranque esse, omnium in- teliigentium consensu certum est. — Illam, in doctrinarum sitam scrutatione, fatentur adversarii ipsi, philosophicam esse, a- ptam paucis, (supr.) philosophis nempe duntaxat. — 2.) Rebus rite, sicuti necesse est, consideratis, negari vix potest, ipsa