Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280

43 ** Süni non infer Trotestantes tantum , verum in Catholico­rum quoque medio, quorum de convictione sermo idem prope, qui neotericorum, est, quive perinde convictionem fieri ple- nam, — seu compleri per internae doctrinarum indolis conside­rationem, — adfirmant. — Cavendum, ne horum sicut modus loquendi, ita sensiis quoque-idem esse, putetur; — per plenam enim, aut completam convictionem nihil isti intelligunt aliud, quam cognitae, receptaeque ventatis cognitionem, pertingentem ad viscera usque cordis et voluntatis, — seu plenam veritatis, jam prius cum plena convictione receptae, adversus rebellem vo­luntatis nisum victoriam. — Probe enim illustres hi viri no­runt , totum de veritate judicium pertinere ad solam rationem, quippe solam ad veri a falso discretionem aptam; proinde solam «sse, quae seu immediate, visa praedicati, et subjecti concordia, — seu mediate, visa nempe irrefragabili testimonio eadem con­cordia, plenae convictionis capax sit. — 2) Probe iidem quoque norunt, ad eam , quae miraculorum fit testimonio, de veritate convictionem, nihil addi hoc ipso posse, quod impossi­bile sit, crescere convictionem, fultam authoritate Dei, quem seu fallere, seu falli absolute est impossibile; acceptam proinde hac via convictionem, plenam absolute esse, nec hiare unquam ullo modo posse; sique usqiam vacillet, venire unice aut a mi­raculorum incertitudine, aut ab irreflexione ad illa, — casibus, qui haud pertinent ad ordinariam eorum virtutem, — Ast ha­bita convictione de doctrinae veritate, superest aliud praeterea rationis officium, eo pertinens, ut veritatis, ex plena convictio­ne jam receptae, consulat fructuositati, eandemque incircumei- xis cordibus, et rebelli voluntati faciat commendabilem. — Atque istud est, inquam, quo obtento compleri dicunt, convictionem, nihil aliud, quam veritatis de ipsa quoque voluntate intelligentes victoriam; — aliud alioquin esse cognitionem velitatis, et aliud cognitionem ejusdem bonitatis, haud ignorant, noruntque, ra­tionis convictionem de verkaufe confundi haud oportere cum con­victione voluntatis de veritatis bonitate. — Nempe, ne vulga­tum illud: video meliora, — deteriora sequor, cum discrimine humanae destinationis, in effectum abeat, elaborandum arbi­trantur, efficiendumque, ut ea, quae ratio, plene convicta, me­liora esse videt, et probat, nitenti in vetitum et in deteriora voluntati, ea sub facie praesententur, quae eam allidant, sicut ramus viridis ovem , et in veritatis, ab intellectu visae, obse­quium , quasi captivent. — Quam consilium hoc Evangelii spi­ritui et fini amicum, tam propinatus neotericorum inventione sensus , manifeste hostilis est in positivam revelantis Dei vo ­luntatem. — Jam expendendum, quod praeterea dici in ad­versum solet.

Next

/
Thumbnails
Contents