Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280

33 riiilem horum cumulum nihil restabat aliud, quam ut tan­dem ipsum quoque populans convictionis, unice aptum universis, argumentum, miraculorum nempc^c/i et usus, subruatur. — Ne quid igitur restet t in hac quoque ruina efficienda laborari gnaviter , certum est. * * Extraordinarium Dei opus ab operibus ordinarii discerni principaliter demonstratione signorum , magno adlurc omnium consensu creditum est. — Qui igitur signa vi, elusu exuunt, tollunt distincUvum Christianae Religionis characterem, effi- ciuntque, ne videri deinceps in ea opus Dei extraordinarium seu possit, seu debeat. — Ubi prostrata est Miraculorum vis, ibi jam non tarn in eo elaborari, ut monstretur, Christianam Re­ligionem esse extraordinarium Dei opus, quam, ut liqueat dum­taxat, Christum fuisse hominem extraordinarium , historia per­hibet. V. D. Franciscus Volkmar Reinhard in: SBerfucf) jtber belt 9>ian etc. gtanffurt 1802. De Miraculorum, ad veram de veritate convictionem, in­sufficientia. Quid igitur est, quod in adversum agitur ? — Id, inquam, ne quid miraculis insit, quod partae, adamatae- que Libertati, et fundato in hac, omnia, quae Religionis continentur ambitu, examinandi, purgandi, ac reformandi consilio , quoquomodo obstet, — hec proinde aliam ha­beant vim, quam requisitam vel ad excitandam duntaxat attentionem, vel ad producendam convictionem de veritate imperfectam. — Dicam explicatius. a) Miracula vim haberi duntaxat ad excitandam atten­tionem. Miraculosos effectus, inquiunt, ad nihil valuisse aliud, quam ad excitandam auditorum attentionem, et ad convincendos homi­nes, eos, qui effectus ejusmodi producebant, dignos esse, qui audiantur, relicta attamen Auditoribus de propositis per Praeco­nes doctrinis libertate Judicii et examinis, et jure eas renuendi, si non commendentur per propriam indolem. — Bollius, omnium spiritus philosophici operationum adprobatur, sentit idem, cum (op. cit. pag. 105.) inquit: Xnefc ßreigniffe fonnten nur (NB.nur, tantum) bte ilíufmcrffamfeít auf etttc uon ber ©ottfyeit fei6(I unter* fhíljte ©acfye ertreefen. —• Concordant plerique de plebeja philo­sophorum gente; — ßed tracti jam in eatiiem perniciei socie­tatem haud pauci graves quoque in protestantium medio viri Fragm. V. C

Next

/
Thumbnails
Contents