Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280
32 missus, et nomine Patris, annunciabat, tam verum esse, quam vera ejus fuit missio, demonstratione signorum, stabiliente Missionem, ad ea quoque sine dubio pertinente, quae docebat ut missus. •— Usque adeo consectarium hoc certum est, ut confessionem extorqueat ab iis etiam, a quibus caeteroquin doctrinas Evangelii libere, et pro ingenio verti constat, quo v. c. Jo. Henr. Augustus Schulcze pertinet, qui in libro: £eí>rbucf) ber Religion, £etp$tg 1813. pag. i56. seq. inquit: glaube groar bte (ptffrmfdje 2ßaf)r? beit ber im neuen £efiamente erjagten — Söunber, unb fette (NB.) bte ©ültígfeít béé ©cfyíupeé auf bte göttliche Q3effätttgung fcer 5iutborttät ^efu, unb (En!) feiner £el)re gar wob! ein. — Quo illud — jntar •— spectet? elucebit postea. •— Cae- terum idem docetur atiam diserte in scripturis, quae perhibent, missum esse ad docendam veritatem; — quidquid igitur docet, veritatem esse oportet, quia docet, ut Dei missus; — v. c. a) illud Isaiae Cap. 6i. l. Spiritus Domini super me, evangelisare pauperibus misit me, sanare contritos corde, praedicare captivis remissionem, ad se se pertinere, declarat Jesus diserte, Luc. 4* *8* 1Q* — b) Jo. rj. i6- inquit: doctrina mea non est mea , sed ejus, qui misit me. Ibidem Cap. l8. Ego — ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati; omnis, qui est ex veritate, audit vocem meam. •— c) Missionis suae et Apostolorum finem (Jo. 20. 21. — et Math. 28. 19.) explicat: sicut misit me Pater, ita et ego mitto vos; — ad quid agendum? — en; euntes docete, — docentes eos servare omnia etc. Plura, et luculentiora mox. Antithesis. Recte omnino, et sagaciter a vetere sapiente, Seneca, dictum est: error immensum habet! — foecundum e- nim — error malum est; •— parit continuo foetus sibi similes; <— at cumprimis , si veritati adversetur, quae ad sustinendam, conservandamque omnem aliam veritatem pertinet, quo spectat Christiani Magisterii securitas. .—- Quae, ubi haec convulsa est, facta sit in cumulandis erroribus progressio ? novimus ingemiscentes Í — Ad hor-