Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280

boci) betritt gefíeííí íajfett tüolíett. (v, Maczelii editum ad sanandum hoc malum libellum: Heber ben ©lemben an bte tut neuen Stefía* mente crjaljíte 2Biinber, Elberfeld, 1815 p. g.) — Si quis scite- túr , quid adversus hoc hominum genus putem agendum ? — dicam. — 1.) Suadendum, ut deposita Christiani nominis larvai, et nomine, quod mentiuntur, prodeant fronte aperta, Hberent- que homines incautos, ac imprudentes ab erronea et failace ea fide, qua Christiani esse creduntur, cum turpe omnino, indi' gnumque dictu sit, ut per eos data opera fallax et superstitiosa fides — ber 3Baí)n í ©lauben — foveatur, qui hominum a su­perstitiosa hac fide ( qualem esse fidem Christianam criminan­tur) Liberatores videri volunt, — 2) Si mentiri perseverent, Christianos se esse, censeo, congruis rationibus demonstrandum, nihil minus esse, quam Christianos; id quod eo faciliore fieri negotio posse autumo, quo apertior est stultitiae eorum adver­sus Christum, hujusque Religionem pugna. — Nullis equidem fructuosiorem demonstrationem hanc fore arbitror, atque ipsis, quibus Jesu Religio adhuc cordi est, protestantibus; desinerent enim detectos Evangelii hostes et mirari, ut veros aevi sapientes, — et audire, ut evangelicae veritatis Magistros% — Caeterum, an in sanandis potius, quam convincendis, his hominibus ela­borandum sit? —■ dijudicandum veris philosophis relinquo. — Multum certe aegrotare ens necesse est, qui habendam eventi­bus fidem non esse sciscunt, nisi una leges , juxta quas ii eve­nerunt, intelligantur; periclitari enim hoc pacto fidem eventu­um quorumvis, etsi exploratorum humanorum sensuum concur­su, nisi aut, quomodo evenerint, aut Leges, juxta quas producti sunt, intelligas; — sterni proinde ad universalem Scepticismum viam , luce clarius est, S. 6. Et veritatem 'doctrinarum. Demonstrata divina Jesu Christi missione, salvam esse omnis etiam ab eo traditae doctrinae veritatem, usque ad­eo certum est, ut nullus in omni retro antiquitate occur­rat, qui, agnita missionis de coelo veritate, traditarum ab hoc Dei misso doctrinarum negaret veritatem. — Nec id mirum, in ipsa enim, divinitus demonstrata, missione, invictum de doctrinarum quoque, a misso traditarum, veritate, vadimonium haberi, omnis intelligit, qui cogitat, nec desipit; — cum enim nulla missio temere, et absque scopo ac fine fiat, omneque id, quod ad finem spectat mis­sionis , pertinere ad mittentis voluntatem intelligatur ma­nifeste, — sequitur suapte, quidquid Jesus, qua Patris

Next

/
Thumbnails
Contents