Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280

Quam Patris voluntatem si quis facere serio et observare voluerit, non resistet manifestae per signa demonstrationi, nec proinde facile criminabitur, Christum a semetipso lo­qui, (v. 18.) sed agnoscet, loqui, qua missum Patris. •— Luculentum certe ex ipsa hac continuorum trium versu­um harmonia est, per voluntatem Patris, eam intelligi, qua missum suum audiri vult. — Accedit, sensum hunc unice esse aptum ad satisfaciendum factae per Judaeos, de o- rigine doctrinae Jesu Christi, quaestioni: quomodo hic liter as scit, cum non didicerit, (v. i5.) seu: unde Doctri­nam, quam praedicat, habet? da enim, voluntatis Patris nomine intelligi, ut fit, praedicatas a Christo doctrinas, de quarum quaerebatur origine, et surroga voluntati ipsas doctrinas, sic textus sonabit: Si doctrinam Patris ob­servaveritis , cognoscetis divinam et veram esse. — Num, quaeso, responderi insulsius aliquid potuisset? —- Hu, ha, he! exclamassent Judaei; — dixissent: insulse supponis, id, quod est in quaestione; —■ hoc ipsum enim est, quod quaerimus, an doctrina, quam praedicas , sit reipsa Pa­tris, quam recipere, et observare, agnoscereque pro vera, et divina debeamus. •— Nihil profecto hac exceptione promptius ; — num facta est ? ne verbo quidem; quid ita ? quia in verbis Jesu nihil minus , quam eam sensus inepiitudinem, quam lusci neotericorum oculi vident, vide­bant. — Quisquis intentius objecta verba et cum agitata quaestione, et cum contextu, totaque et capitis illius, et u- niversa Joannaei Evangelii comparaverit serie, intelliget luculente, contineri sensu eorum verborum et a) tacitam exprobrationem incredulitatis, atque culpabilis resistentiae adversus voluntatefti Patris, qui manifestis Filii sui missio­nem demonstravit argumentis, •— et b) asseverationem de eo, divinam doctrinae suae originem ab iis omnibus cogni­tum iri, quibus ínest bona voluntas, seu qui dociles, prom- ptique sunt ad faciendum, quod Pater vult, proinde ad audiendum Filium, quem Pater misit, et audiri vult. — U- trumque istud elucescit, inquam, et ex indole quaestio­nis, ad quam respondet, et ex ipso textu, et contextu. — Videbimus postea, ipsum hunc Jesum fundasse veram de doctrinis suis convictionem in demonstrationibus ad

Next

/
Thumbnails
Contents