Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280

29 extra — atque eos, qui eam receperunt, ne Apostolis quidem exceptis, recepisse victos demonstrationibus ex­ternis ; — nec proinde citato textui sacro inesse sensum posse, adversum convictioni, quae fit ad extra. * * Ad haec ea accedunt» quae de fracta, aut labefacta­ta externarum demonstrationum vi dicta alias sunt. {Fragen. 3. §. 38.) Vidimus, periclitante ea vi periclitari una i­psam etiam de naturalibus veritatibus, et regulis convictio­nem. — Quantum praeterea in JSeoterico practicorum articulo­rum invento cubet perniciei, aeque jam alibi explicatum est; (Fragm. Isag. 34.) at novissimum hoc nihil est aliud, quam nocentior quaedam progressio in pejus; illud enim doctrinis, quae commendari internis rationibus non videntur, negat dunta- xat ad salutem necessitatem; istud vero P ipsam veritatem! —- Porro perire in eadem hypothesi, quidquid religio positivi, sed Mysterii praesertim comprehendit, vacat dubio ; tametsi enim omnibus hujusmodi doctrinis benignam , beandisque hominibus aptam inesse vim ea certitudine, qua divinas esse constat, cer­tum sit, quotus attamen est, qui eam pervideat ? circumspice ipsos, qui videri hoc casu magistri in arte volunt, philosophos, internarum, quae doctrinis inhaerent, rationum scrutatores; quotum Christianae religionis dogma, mysterium praesertim, per eos salvum stat? — Si igitur hi, pleni, uti videri volunt, oculis, vim eam non vident, — si etiam, experientia teste, o- mnia vident contraria, quid evenire necesse est, relicto eatenus judicio hominibus, minus oculatis, — ipsi etiam imperitae mul­titudini P (Fragm. Is. §. 34.) Fquidem haud dubito, noxium in invento hoc latere consilium, — latere anguem in herba ! — id nempe agi, ut, specioso obtentu christiani omnes transformen­tur in philosophos, quod fieri haud possunt; —• ex adverso, ut, quod esse possunt, et debent, Christiani esse tandem desinant! — Atque haec de Bolliana merce nonnihil copiosius, quia, ut jam rnonui , oppido noxia , et ad communes fere jam neoterico­rum nundinas pertinente, sub Bollii attamen pertractata nomi­ne, quod eodem nomine diffusa jam per Hungáriáé Regnum es­set, fructificatura tanto nocentius, quo illustrior est illius inter­pres. — Recurrent plura deinde quoque sub ejusdem nomine, quia plenus est exitioso rebus divinis philosophismi. spiritu; —- quid enim de noxiis aevi nostri mercibus improbatum credas homini, c*ii universas, praeteritas et futuras, philosophici spiri­tus operationes, pr.obari constat. (V. Frag. 4.)

Next

/
Thumbnails
Contents