Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280

Jesus ipse convictionem de doctrinae suae divinitate et veritate non a demonstrationibus ad extra, verum ab interna, quam animus religiosus reperit in se ipso, revelatione, deri­vavit, cum docuit: si id feceritis, quod doceo, cognoscetis, doctrinam meam divinam ef veram esse. (Jo. 7. 17.) Mirum rursus neotericae sapientiae specimen. —- Do­ctrinarum divinitatis, et veritatis Character, et criterium, adstruitur earumdem doctrinarum observatio, — si feceri­tis ! — Unde sequitur, observari doctrinas prius, hocque ipso recipi etiam prius oportere, quam convictus sis, veras esse. — Anne sapienter ? — Observationem doctrinarum, de quarum veritate convictus praevie sum, urgeri ratio­nabiliter posse, intelligo equidem; sed num earum quo­que, quas, quia hauddum de earum convictus veritate, non recipi? — Ita quidem nova jubet sapientia, sed in­vita ratione sana! — Nihil certe efficacius ad complen­dum opinionum sordibus orbem terrarum, quam si ad di­judicandam doctrinarum veritatem requiras ante omnia ea­rumdem observationem et acceptationem. — Sed enim Je­sus ipse id docet, inquiunt. — Absit! — verba: si id fe­ceritis , quod doceo, cognoscetis, doctrinam meam divinam esse et veram, — quamdam asophi hujus sensus speciem habent quidem, — sed verba Christi haud sunt, quem D. Joannes (L. c.) sic locutum narrat: Siquis voluerit vo­luntatem Patris facere, cognoscet de doctrina, utrum ex Deo sit, an ego a me ipso loquar; — unde vero, et quomodo cognoscet? ex mei a Patre Missione, luculentis demonstra­ta signis, ita, ut, qui Patrem coelestem audire serio vult, cognoscere facile possit, me ejus esse missum, hocque ipso doctrinam meam, esse doctrinam, ut missi a Patre, idest, doctrinam meam non esse meam, sed ejus, qui misit me, pro­inde doctrinam divinam et veram, sicuti diserte habet contextus, et immediate praecedens versus, (16.) ad cujus demonstrationem pertinent verba (v. 17.) objecta. — Pa­tris nempe voluntas, ad quam fit provocatio, ea hoc loco est, qua Pater filium suum, ad promulgandam divinam doctrinam missum, audiri ab omnibus vult, juxta illud: hic est filius meus, in quo mihi complacui, ipsum audite. —

Next

/
Thumbnails
Contents