Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280
33 potestatis jure, omnique vetanti responderi hoc ipsum possit, quod praedicatores primos Apostolos, respondisse legimus vetanti Judaeorum concilio: Obedire oportet Deo magis, quam hominibus; (Act. 5. et 29.) anne vero tueri ita praedicationis jus potes , nisi praedices Dei jussu, et nomine, hocque ipso puram veritatem; nisi proinde Deo regente praedicatio tuta semper sit, et erroris expers? —- Hinc, d) eorum, qui jussionis hujus vi praedicaverunt , et praedicant, ea praedicandi libertas , quae repelli nulla unquam potuit authoritate ; quia praedicabant et praedicant jussi a Deo, et Dei nomine, cui mgis, quam homini , obedire oportet. — Inde accidit, ut primi praedicatores, ad tuendam praedicationis libertatem, se diserte ad ministerium hominum et Sanctorum a Deo missos esse, — esse Ministros novi Testamenti, — Ministros Jesu Christi, — missos ad ministerium verbi, — ad ^Ministerium Dei, — a Deo accepti, —fungi p'o Christo lega— tione, — identidem, ac fere continuo declarent; (Rom. i5. 16 — 1 • Cor. 3. 5. — 4- *• ““ 2. 3. 6. —« ii. 03. — 5. 20. 11. 23. 1— Ephes. 6. 20. — Coloss. 1. j. — 4. 17. —• Thess. 3. 2. — l. Tim. 4> 6. etc. — Act. 6. r. — 20. 24. — 21. 19.) *— formulis, ut liquet, usi, manifeste significantibus, ejus nomine ac jussu, ea, quae praedicabant, praedicare , cui data est potestas in coelo, et in terra. (Fragm. 2. §. 12.) — Praedicatio hujusmodi, pertinens sine dubio ad omnem quoque posteritatem, (1. Tim. 4. 6.) tam manifeste pro veritatis spondet securitate, quam manifeste absonum est, atque a sana ratione abhorret , Dei nomine et jussu praedicari errorem. — Ad haec , e) id accedit, quod de unico Christianorum Magistro Jesu Christo alibi observatum est; ea enim istius, ab ipso Dei Filio fixi, principii vis est, ut, quidquid ab eo missi praedicatores et Magistri praedicant, et docent, illius reipsa sit, ac velut ipse reipsa constitutorum Mini- vStrorum medio praedicet, et doceat; — quo.fit, ut ne fingi quidem ullus in divina hac Oeconomia error possit, quin refluat in illum, cujus nomine ac jussu docetur. — Congruit huic principio ad amussim illud: qui vos audit, me audit; — principio, omnem a praedicatione removent« Fragm. VI. C