Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280

deserendam vocem, usu Theologorum duntaxat, nullo vero Ec­clesiae decreto, consecratam, — Quid alioquin nomine, salvo tamen domestico ejus usu, in scripto tractatu opus est, si, qui illo continetur, sensus, salvus est f — Atqui est; nihil enim un­quam aliud significatum eo fuit nomine, quam : Ecclesiam, cum docet i nunquam errare,omnem proinde Ecclesiae de doctrinis et officiis vitae institutionem, omni vacare errore, esseque pu­ram Evangelii doctrinam, — Lege illustres Theologos, de iis, quae retineri oporteat, quaeve dimitti aut possint, aut debeant etiam, praecipientes; v. c. Eeronium, Holdenum , Wallenbur- Chios etc. inteliiges, hanc nominum permutationem eorum nutu, et manuductione laetam esse. — Omne vero id, quod dicitur de praedicatione, dici de praedicationis instituto, — de Magi­sterio vivae vocis, — aut de Ecclesia docente, omnis intelligit, qui novit, eundem omnium horum sensum esse. — §. 3o. Characterum, qui praemissi sunt, demon, stratione, principium Christianae cognitionis est Praedicatio, Cum omnes praemissos Characteres haberi in Chri-* stianae cognitionis principio, omni cogitante arbitrio, rie- cesse sit, — hocque ipso principium ejusmodi, si vel unus eorum Characterum illi evidenter desit, esse nequeat. ln scripturam vero nullum omnium congruere eviden­ter, plures vero evidenter, deesse, — in praedicationem e contra, congruere et quidem exclusive, plures evidenter, li­queat manifeste e dictis, nec ullum eidem evidenter dees­se, ulla veri specie dici possit, sequitur evidenter, genui­num Christianae cognitionis principium, non scripturam, sed praedicationem esse. * * "Ne, manifestus licet, Characterum horum defectus, fundato a reformatoribus, de novis quibusdam librorum sacrorum prae­rogativis, prae]udicio, obstet, effectum est, partim {nfallibilitätis scripturae, hocque ipso doctrinarum in ea contentarum , secu­ritatis jactatione, — partim periculorum, cohaerentium Magi­sterio vivae vocis, exaggeratione, — narratis diligenter, ac veiut assidue et viva voce et vulgatis in publicum libris, corruptarum Magisterii manuductione multarum, et gravium doctrinarum exemplis, quin ulli vei subdubitare liceret, corruptum reipsa omne id esse', quod cum novis, adoptatis in aedu et contradi-

Next

/
Thumbnails
Contents