Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280
cendi proposito, opinationibus haud congrueret. —- In utroque, i. e. et in illa jactatione, et hac qua exaggeratione, qua criminatione, aut dolo malo aut culpabili ignoratione graviter et peccatum esse , et adhuc peccari, intelligi affatim potest ex jam dictis ; nec enim exquisita aliqua intellectus vi opus est» verum sola quoque communis ac proba mens sufficit, ad intelli- gendum, in praesente extraordinariae provisionis statu, opposito illi veteri populorum, satis esse haud posse, seu doctrinarum salutarium conservationem securam, seu Magisterii, quale olim fuit, fallentis nempe et ins e curi, in medio existentiam —• sed requiri cognitionis doctrinarum, quae defuit, securitatem, et eam Magisterii provisionem, quae nunquam fallat. — Caete- rum, cum haec de cognitionis principii securitate quaestio, gravissima omnium dictu sit, pertineatque non tantum ad dogmatis de sola salvifica animam, verum ad universae quoque Religionis conservationem, ideo tractanda erit copiosius, ita, ut una manifestum fiat universis, non tantum commendari eam undique verum ab hujus defectu, quidquid accidit in Religione et religiositate ruinarum, cumprimis ac principaliter accidisse,