Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280

— confundentes, (consulto an ignorantia? baud scio) quae discernenda necessario essent; <— aliud enim est, haberi uspiam securitatem doctrinarum, et aliud, haberi securitatem cognitionis earumdem; — illam doctrinis scri­ptis praestat librorum sacrorum infallibililas, nullo vere Christiano diffitente; — sed num hanc etiam? cognitionis praesertim omnibus Christianis necessariae, et doctrinarum omnium ? (vid. supr.) — Id quidem, hodie praesertim, ne­mo cogitans, ac peritus adfirmabit, in tanta de scriptis sensibus dissensionum et pugnarum evidentia, (v. 8.) — Cum igitur requisitae Evangelii spiritu cognitionis securi­tatem haberi ex scripturis haud posse, luce meridiana cla­rius jam sit, facileque consentiatur, quaerendam eam do­tem in alterutra esse, aut scriptura nempe, aut praedica­tione, — sequitur, quaeri eandem in hac oportere. — Ne­scio, Dei ne miserentis, an vindicis providentia acciderit, ut ipsorum reformantium consensu solemniter in ipsa Au­gustana Confessione stabiliretur articulus, qui una ac si­mul et praedicationis vindicaret securitatem, et hoc ipso omnem in doctrinis reformationem condemnaret; — lucu­lente enim (Art. 7.) docetur: semper debere sanctam Chri­stianam Ecclesiam esse, et manere, in qua Evangelium pure praedicatur, et Sacramenta rite administrantur. — An per­petua puri Evangelii praedi atio non supponit evidenter evangelicarum doctrinarum cognitionis securitatem ? — Do­cetur vero, pura illa Evangelii praedicatione comprehendi universas revelatas doctrinas ; •— id jiquet manifeste ex iis, quae adduntur, quaeve luculente a necessitate fidei Christianae Caeremonias duntaxat, institutaque humana excludunt, (v. Gfjrífíb Concordien - 33ud}. pag. m. 36.) * * Cum adhuc in infallibilitatis vicem, voce securitatis usus sim, eademque porro etiam uti intendam, ne quis forte sit, qui, cur id faciam, miretur, aut fors aliquam suspicetur novationem; .— ideo dandam strictim mei hujus moris rationem putavi. — Quare ? — Infallibilitatis nomen technis et vafricie decipientium usque adeo abominabile, et invisum apud protestantes redditum jam est. ut vel audito, velut ad visum praesens quoddam spe­ctrum, exhorrescant! —> Haec, procurata pravis Magistrorum artibus infirmitas, parte ex nostra Conde seen sinnem quamdam, errantibus, a.c deceptis fratribus utilem, extorquet, cogitque ad

Next

/
Thumbnails
Contents