Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280

— Denique omnis ilia praesidiorum humanorum necessitas, en-; ultra omnem modum aucta, ad nihil valet aliud, quarn ad asse rendam privatis interpretibus praerogativam in ea Ecclesia, quae agnoscit, inerrantium in cognoscendis revelatis doctrinis sibi de- esse, nec, praeterquam pro humanorum subsidiorum modo, ha here veritatis cognitionem posse; — ast in Ecclesia, quae in veritatis evangelicae cognitione divino spiritu creditur regi, ean­dem requirere, ad veritatem certo cognoscendam, necessitatem, quid áliud est, quam Dei spiritum, qui Ecclesiam in cogno­scenda veritate, ne uspiam erret, regit, ab humanorum praesi­diorum ope facere depejidentem, consentireque protestantibus, facile agnoscentibus inerrantiam, sed conditionatam ? Equidem omni hoc meo nisu, absit, ut remorari prolicientes, impedi- reque Magistrorum Conatus intendam. Opto duntaxat, eos co­natus esse timoratos, — esse a fanatico hominum, velut jure quodam suo pervertentium omnia, genere segregatos, — esse memores, et observantes constantis, inde ab initio vigentes, u- niversalis Ecclesiae a) sensus, de Ecclesia eadem authentica scripturae sacrae interprete; — memores ejusdem universalis Ecclesiae de scripturarum interpretatione b) decreti, quo (Con. Trid. Sess. 4.) aperte docetur: sanctae Matris Ecclesiae esse, ju­dicare de vero sensu, et interpretatione scripturarum sanctarum. ■— Quisquis in supremam hanc interpretationis legem arietat, adversus Ecclesiae nititur spiritum, agiturque manifeste spiritu arrogantiae, et erroris. — §. 29. 10) Securitas denique conservatae 9 do­ctrinarum cognitionis. Postremus, sed pertinens ad cognitionis principii, ex­traordinaria Dei provisione in medio constituti, animam, Character est, cognitionis evangelicarum doctrinarum se­curitas, — Cum, dote hac deficiente perire extraordina­riae provisionis finem, hocque ipso divinam quoque Chri­stianae Religionis Authoritatem, facile universi protestan- tes, qui divinam adhuc rei Christianae originem confiten­tur , agnoscant, videndum id duntaxat restat, num scri­ptura, an praedicatio, eam dotem habeat? — Ad scriptu­ram eam praerogativam trahi a protestantibus , certum est, et quidem magna specie veri; ubi enim, ajunt, ma­jor haberi securitas, quam in scripturis, Catholicorum quoque consensu, et fide infallibilibus, potest? - Hoc argutationis fuco, se passim, aliosque incogitantes fallunt,

Next

/
Thumbnails
Contents