Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280
Circumspice corticum , Mythorum , et Symbolorum authores ; — quid agunt? — negant duntaxat dogmaticos textus, id, quod sonant, significare; — removent veteres sensus, quin alios, qui adversi essent confessionibus, surrogent, faciuntque ruinas evacuando duntaxat, et negative! — Quid in ea bypotliesi, ne idem domi quoque nostrae fieri liceat, obstat?—c) Exposuisti libros sacros, horumque authoritatein, periculis iisdem , quae eosdem adfligunj foris! — causa enim omnium est iucertitudo sensuum, sine omni dubio a securi, et authentici interpretis defectu repetenda, quem , insana haec quorumdam hypothesis, removendum, protesantium ritu, docet. —- d; Fregisti denique omnem inon antiae et infallibilitatis Ecclesiae vim; quis enim credet divino spiritu regi Ecclesiam in docenda omni veritate, — si ab eodem Dei spiritu non regitur in cognoscendo sacri codicis sensu, — sensu, ideo conservato, ut cognoscatur? — 7) Pertinere hanc ecclesiasticae cognitionis securitatem, ad codicis quoque ipsius, ejusque authoritatis conservationem, demonstratum est; (N. 5.) — quo fit, ut omnis adversus eam cognitionis certitudinem arietatio, sit una adversus libros sacros, authoritatemque eorum manifesta hostilitas! — Tantumque intersit, illam credi, quantum hos, authoritatemque horum conservari. — 8) Accedit, absonum, incohaerensque esse, extraordinarie, et infallibi- ter scriptos libros, destitui extraordinario et infallibili interprete. — Id videre jam incipiunt, uti videbimus, prottstantcs ipsi. Un- illud Brescii, generalis Superintendentis: Infallibiles libros debere habere infall bilem etiam interpretem; — quare, quia infallibilem interpretem intolerandum putat, tollit una mfalbbihtatem libro^ rum sacrorum! — Perinde, ut alios alibi excitandos, praeteream, VFegscheiderus, quam diserte ; si Deus inspirationem librorum necessariam duxisset, eandem et interpretibus omnis temporis debuisset concedere, ut librorum sensus, haud raro ambiguus et obscurus, omni aevo et in omni populo recte cognosci potuisset. (v. op. cit. p. loo.) — Novi, urgeri, ad hypothesim stabiliendam, hermeneuticorum praesidiorum necessitatem, quorum possessio pertinere ad hermeneutarum proprietatem contenditur.— — Ast ex jam dictis intelligi potest, modum, quo libri sacri, sensuumqve latentium cognitio ad Ecclesiam venit, ea haud re- quirire, quae requiri in avulsis Ecclesiis solent. — lum, novissimum illum praesidiorum adparatum, etsi in scripturae parergis necessarium forte putes, anne in dogmaticis eiiam , ad quae ea Hypothesis pertinet? — Ast in his multo plus claritatis esse, quam ut ultra probam mentem, ordinariaque et domestica interpretandi praesidia, debeat requiri, creditum adhuc est summo consensu. — Quid quod certa doceat experientia, pro praesidiorum illorum cumulo , et incrementis, augeri videndae veritatis difficultatem, ita, ut tanto major authenlici interpretis fiat in diem necessitas, quo magis ille adparatus crescit ?