Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280
2) Scriptos esse libros sacros ad amussim praeviae praedicationis, velut normae, omnem Christiananam fidem normantis, praerogativamque hanc praedicationis manere in Ecclesia Jesu Christi semper debere, satis vidimus. — Num, quaeso, scito hoc salvo, manet? — 3) Seposita etiam inerrantia Ecclesiae, ea fuit communicatorum ab Ecclesiis Matricibus scriptorum sensuum ubique cognitio , ut ad habendam nullo interpretationis artificio opus esset, sicuti (Q. 1.) vidimus; — quid igitur, cum deinceps quoque semper eadem, quae initio, fuerit librorum una et sensuum communicatio , ea opus est reservatione, quam hodie facit vertiginosa quaedam sophistarum, inflatorum inanium rerum possessione, ambitio P 4) Eodem Dei spiritu regi Ecclesiam in docenda veritate, quo regente libri sacri scripti sunt, fateri, parte ex una, parte vero ex alia, docenti sub ejusdem illius divini spiritus regimine Ecclesiae, librorum illorum sensus certos —- haud esse, docere, — nurn cohaeret? — An non pudet foedae inconsequentiae P — 5) Pertinent libri sacri absque omni dubio ad sacrum depositum Ecclesiae, hujus custodiae creditum. — Quid quaeso, est, quod, libros sacros custodiendo, custodit ? Corticem ne tantum, chartam, et membranas ? — O, nihil igitur differt ab homine imperito , scrinii aut cistae, thesauros continentis, custode! — Nihil a Judaeorum Synagogay custodiente libros sacros, absque eorum intelligentia! — Quo autem fine custodit? — Ut privatorum hominum, usurpantium interpretandi jus, opera, latentes in iis sensus subinde eruantur? — Proh, improvidum custodem, Ecclesiam! quid enim aliud, quam discordiae pomum custodit? An non? — Computa eruturum hac via sensuum pugnas, et scandala, et decerne, an nisi certitudini sensuum consultum efficaciter modo alio haberetur, non haberi eos libros, quam conservari malis! — Confitendum nempe, Ecclesiam Jesu Christi setisuum quoque , qui custoditis libris insunt, custodem esse, et cognitorum quidem; nec proinde aliquid seu imperiti hominis , scrinia custodientis, seu Synagogae, scripturas, quarum ignorat sensum, conservantis, habere simile! —- 6) Tolle, quam Ecclesiae, scripturas interpretantis, inerrantia parit, dogmaticorum sensuum certitudinem, a) sustulisti hoc ipso popularem ac securum, qui adhue fuit, librorum sacrorum usum; — quia deest, qualis adhuc fuit, roanuductio secura, extrusa per interpretes privatos, invicem pugnantes, omniaque complentes incertitudine;—b) fundamenta jecisti neotericae rabiei, positivis quibusque doctrinis omni librorum sacrorum praesidio spoliandis intentae, et, quia id in hermeneutarum potestate est, absque impedimento reipsa spolianti! — quid enim in hac hypothesi obstat, quominus v. c. veram Jesu Christi divinitatem, hic illo, ille alio, atque alter iterum aZio, ita porro, ad ultimum usque, scripturae testimonio /tudcC, idemque fiat de aliis quoque evangelicis dogmatibus? —