Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280
esse , illamque proinde inde a principio librorum illorum normam normantem fuisse, haud dubium esti’ — Si his omnibus eam ovem , quae tam et aperte, et identidem praefocationi, ne linquam aberret, spondetur, addas, nihil est, quod requiras amplius! ** Quid de altera quaestione f Adfirmatam negative, si quis decisam haeresim esse contendat, equidem nihil fundati esse puto, quod obverti possit. — Anne ergo esse haeresim declaro? Absit! — Confiteor duntaxat, nihil fundati obstare mihi videri, quo minus ii, ad quos pertinet, haeresim esse declarent. — Ego Catholici Theologi jure, declaro duntaxat, oppido periculosam neotericae vertiginis inventionem esse. — Priusquam in adversum promam, eorum causa, qui forte, quid in re sit, haud norunt, brevem adferam explicationem quaestionis. — Sunt nempe minuti quidam, heri nati, herrneneutae, qui salvam quidem Ecclesiae relinquunt omnis Christianae veritatis cognitionem; — ast in acu tangendo vero ac genuino textuum scripturae sensu errare eam posse arbitrantur, omneque eruendorum genuinorum scripturae sensuum negotium relinquendum esse Magistris in arte, i. e. hermeneutis, contendunt, ad eam duntaxat legem alligatis, ne unquam textui scripturae imputent sensum, adversum veritati, ab Ecclesia agnitae. — Coecus est, qui iu inexpectato hoc hermeneuticae plebis scito prostantes non videt neotericae ambitionis cristas!—Cum in libello, fundato quidem, sed nec ita, uti cupivissem seu distincte seu cordate, scripto: Tabulas V. et N. T. rite interpretandi lex Catholica, a Georgio F, 1816. edito Pestini, scitum hoc satis, ad omnis, qui sincere veritatem amat, convictionem, refutatum jam ait, in praesente adversus idem nisu, ea duntaxat adferentur, quae tacta ibidem esse haud memini, aut quae ibidem tractatis aliquid adfundere lucis videntur. —- Absque ordinis cura, quaé mihi in mentem venient, proferam. — 1) Nullus unquam dubitavit, supremum in quavis Civitate controversiarum omnium judicem, esse una connaturaliter authenticum scripti, qui in medio est, codicis interpretem etiam. — De religiosis controversiis idem omnium judicium esse, ipsum protestantium demonstrat exemplum; nui lus enim protestantium monstrari potest, qui negaret, eum, qui in Ecclesia Jesu Christi omnium religiosarum Controversial u.n supremus Judex esse demonstraretur, agnosci hoc ipso pro an- thentico scripti Codicis interprete oportere. — Sanius igitur, ma gisque consequenter sapitur universim foris, quam a novis quibusdam sophistis domi! — Novi innumeras protestantium inconsequentias; — ast extortas una a systematis luendi cura esse novi; — hocque ipso multo digniores venia, quam sint, minu torum hoc in argumento quorumdam nostrorum, tam inconsequent^ arietantium in domesticum systema, inconsequentiae. —>