Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280

186 liges, principalem Ecclesiarum omnium curam pertinuisse non ad scriptos Cortices et membranas, verum ad sensus. — Hoc ipsum de ulteriore ad alias rursus Ecclesias communicatione te­nendum esse, suadet identitas rationum. — Cum librorum igi­tur ad alias atque ad alias Ecclesias transitu migrasse sensuum quoque notitias, nemo, rebus, ut oportet, consideratis, ambi­get. — b) Accessit eorurndem sensuum , qui libris contineban­tur, praeexistens ubique ex Apostolica praedicatione recens plantatio, hocque ipso sensuum praedicatorum, qui jam prae­existebant, conspiratio et harmonia cum scriptis; — quanta cla­ritatis ad sensus sericos ex iis accessione, qui praedicatione jam cogniti ubique fuere ! — Quanto accessionis hujus , ad conser­vandos tam amice conspirantes sensus, robore! — Quam de­nique, orto forte de hoc, above scripturae textu, dubio, prom­pta et connaturaii interpretatione, sensibus praedicatione firmi­ter plantatis inviolatos conservantibus sensus scriptos ! — c) Adde consuetudinem, praehabitos libros diligenter, et privatim legendi, hocque modo acceptos auditu sensus diligenter cum sensibus scriptis comparandi,' ac veluti iri his videndi, — et pa­lam in publicis fidelium conventibus praelegendi, atque juxta sensus et communicatos a Matricibus Ecclesiis , et praedicatione acceptos, explicandi fidelium multitudini! — Qui in hac libro­rum sacrorum tractatione, recepta universim , cognitionis ori­ginalium sensuum, qui libris sacris continentur, Conservatio­nem haud videt, talpa coeciorem esse oportet. — Omni, rem ex merito ac rite aestimanti , multo magis in hoc rerum situ mira sensuum scriptorum ignorantia videri debet, quam cogni­tio. — Ad omnia haec, dj adjice eam primae institutionis vim, qua fit, ut visi in principio libri alicujus sensus, haereant immo­biles, nec effricari facile possint. — Specimen esto in prote- stantium Magistris, qui tenentes in manibus Biblia jam hos, jam alios sensus, a Catholicis devios, parvulis , et rudibus velut digito ibi monstrant. Quamcunque abhorrentes sint, relinentur mordicus, nec aliud ibi unquam, praeterquam quod primum implantatum est, videre posse videntur! — Haec transiere ad primam originalium Evangelii sensuum plantationem , et illam, quae, in Illatricibus Ecclesiis per ipsos sacros authores facta est, et, quam Matrices Ecclesiae librorum cum originalibus sendbus ad alias successive Ecclesias communicatione fecerunt; — facile in retinendis originalibus sensibus constantiam intelli- ges. — Hinc constans illa , in Ecclesia Jesu Christi observata universim , libros sacros, juxta praecognitos, seu ex continua praedicatione, seu ex illa communicatione sensus, i. e. juxta ec­clesiasticae praedicationis lineam interpretandi regula, quae vi- cissim certum cognitorum sacrorum sensuum argumentum mi­nistrat. — Quid alioquin mirum, explicari juxta praedicationem libras, quos ad normam praeexistentis praedicationis scriptos

Next

/
Thumbnails
Contents