Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280
185 mnia esse jussi sunt, de scriptura compleri, dolentes intuemur! — Puto, quidquid vexatam de scripturae praerogativis adtinet quaestionem, tractatum adhuc esse ita, ut satis omni, veri amanti, esse possit. — Nihil restare amplius videtur, praeter binas quaestiones, quas tangi, alteram quidem protestantes, alteram vero vertiginosi quidam domestici hermeneutae, cogunt. — Unde, seposita supremi controversiarum judicis Ecclesiae authoritate, o- riginales librorum sacrorum sensus cogniti esse eidem Ecclesiae possiqt? * —- Num agnita inerrantia Ecclesiae, ad intelligendos absque errore librorum sacrorum sensus, pertinet ? ** •— Primum, inquam, quaerit, errantium miseria ! — Alterum, errare volentium vertigo ! * Unde, 'seposita Judicii Ecclesiae praerogativa, cogniti eidem Ecclesiae originales librorum sacrorum sensus esse possunt? — Moderata, nec inanis quaestio! — Moderata, quia restricta ad casum, quo, sicuti fit, non creditur Ecclesiae in docendo inerrantia. — Supponit, ei quaestioni, agnita inerrantia, locum haud esse; contra, quam quibusdam domi nostrae visum est! — Nec inanis; cum ideo, quod ea cognitio, ablata inerrantia, difficilis creditu esse videatur; — tum, quod reipsa tribui Ecclesiae, abstractae ab originali, qualis quidem eorum, qui quaerunt, Ecclesia est, nullo modo possit. — Per ea omnia, quae Ecclesiae in docendo demonstrant inerrantiam, moderatae huic protestantium quaestioni fieri satis, in confesso est.— Sed, seposita quoque tantisper inerrantia, earn cognitionem originali Ecclesiae promptam et connaturaleni esse, demonstratu facile est , rebus inde ab ovo rite consideratis. — a) Ecclesiae , {,ad quas libri singuli directi sunt, directorum ad se librorum sensus sine dubio intelligebant. — Si quid tunc ortum dubii, tollebatur aut ipsorum authorum, aut Apostolorum aliorum, et prophetarum, qui praesto erant, interpretatione. — Cum probe u- niversi scirent, vim salutis non in Cortice et literis, verum in nuc!eo, seu sensu contineri, dubitari nequit, praecipuam omnium in conservandis librorum sensibus fuisse curam , omnemque d« conservandis libris sollicitudinem reipsa pertinuisse ad conservationem sensuum. — Idem de secuta dein librorum horum communicatione censendum. — Quis dubitet, originales Ecclesias et ultra et requisitas, non tantum praehabitos libros, verum sensus quoque eorum Ecclesiis aliis communicasse, earum- que ecclesiarum, quibus communicati sunt, curam, haud majorem in libris illis habendis , quam in sensibus eorum ab Ecclesia Matrice cognoscendis, fuisse? — Compara jugem Ecclesiarum aliarum ad fidem Matricum Ecclesiarum respectum, in tel-