Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280

gisfros efficiendos cautos ! — Spreta venientis inde ab ini­tio praedicationis voce , nihil fere ad detegendum errorem superest aliud, atque libri sacri, lecti, seposita praeoc­cupatione, et sincero veri studio; hunc enim in mo­dum lecti, eos, qui legunt, manuducunt vel ad intelli- gendam hic atque ibi relucentem, sed improvide deser­tam, veritatem, vel certe ad cognoscendam , luculente ac saepius commendatam, desertae praedicationis lineae, i. e. abdirali ecclesiastici Magisterii securitatem et inerrandam, incomparabilem omnis veritatis vadem. * -— Cautionibus vero adversus seductores omni tempore, ast hoc cumpri­mis, quo plena omnia seductoribus sunt, opus esse, fa­cile intelligas. * Jam ne huic quidem usui, superinductae dogmaticis scri­pturae testimoniis tenebrae, locum relinquunt! — Omnem immo cognoscendae veritatis evangelicae exstinquunt curam, magna de positivis quibusque dogmatibus dissensione inccrtitudinem,— hae vero eorumdem indifferentiam connaturaliter pariente! — Tublicae adversus proselytismum, ceu inanem curarn, declama­tiones , publicum Antichristianae hujus incuriae argumentum sunt! —• 3) Divinam Christianae Religionis originem manifeste demonstrant. At singularem prorsus usum ea praestant, quae Au- thores sacri de mirabili Jesu Christi vita, et, ut praete­ream alia, de patratis ab illo, discipulisque illius signis, ad credentes adversus hostium insidias muniendos, atque ad eosdem in recepta coelesti disciplina conservandos, narrant; — omnia enim haec omni tempore apta, effica* ciaque sunt, non tantum ad confirmandos in recepta fide fideles, verum ad suadendam incredulis quoque disciplinae Christianae veritatem. * * Si quis eos in protestandum medio magistros et pastores, haud certe paucos, atque in diem numero, et authoritate cre­scentes, qui r)0n tantum in exuenda omni mirabili sensu Jesu Chrisd vita, e! quibuslibet illius, Apostolorumque signis aut negandis, aut ad effectus connatural.es duntaxat detrudendis, ela­borant dedita opera, verum in casu etiam, quo seu facta, seu vera essent, eorum ad convictionem vim clare et palam infi-

Next

/
Thumbnails
Contents