Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280

nim promptius, quam ut universalis religio, conclusa involucro partiulari, quale scripturam esse nequit dubitari, indolem pe- fletentim induat involucri, et amittat praerogativam universali­tatis! — devocatur , deficiente interprete authentico, ad inter­f »retes privatos, repudiatis Evangelii spiritu conquisitoribus simi« es , complentes originales universalium doctrinarum sensus in- certitudine ac tenebris, efficientesque hoc tractatarum scriptura­rum modo, ut doctrinae universales omnium, fiant privatae quo­rumdam duntaxat, atque ita multo angustior succedat possessio scriptarum doctrinarum, quam ipsarum scripturarum? — Ni fallor, istud non jam ad periculum pertinet, sed ad historiam! — Alii haeterodoxiam spretae, in medio Judaeorum Karaeorum sectae, nihil prorsus, etsi inde a Moyse veniret, recipientium, nisi scriptum essett — Alii praeparationem quamdam ad longe maximam miseriam Saducaeorum, rejicientium omnes V. T. li­bros, in quibus aliquod Diaboli, Angelorum, spirituum, et ani­mae imortalitatis occurrit vestigium, atque ideo solam Moysis legem , quod nihil horum illic reperiri crederent, recipientium. — Ad hanc scholam aliis atque aliis viis properari reipsa, soli rerum imperiti ignorant. — Alii denique magnum contemptus scripturae, ejusdemque exterminationis periculum. — Dolendum, vident rite ! — Nota in publicum est prostrata scripturae au- thoritas! — tractatio ejus saeva ! — haud paucorum de abroganda vox ! — et proclamatus unius duntaxat cujusdam originalis Evan­gelii liríöüűngcítum — honos; — Evangelii, vix ulli unquam vi­si, unire attamen genuinam Jesu Christi rem narrantis, fideque digni. — Si quis hoc originalis Evangelii nomine tegi , propi- naiique Evangelium rationis credat, me quidem judice, vix errat! §• ^7* 9) Efficacitas ad conservandam Univer­sam Christianam rem. Efficacitas, ad conservandam in originali integritate et puritate evangelicam Religionem, est fundamentalis prin­cipii cognitionis Character, fundatus in ipsa ejus indole. Quare prorsus consequenter, vis haec, in veteris prin­cipii degradatione, data fuit scriptura. >— Utro igitur per­tinet, ad institutum ne praedicationis, an ad scripturam ? — Mirum! — Adversarii ipsi passim et diserte confitentur, Det. Consilio, et ordinatione, praedicationis institutum peitinere ad Christianam rem et propagandam, et conser­vandam. — Recte utique; quia nihil hac veritate traditui T«*

Next

/
Thumbnails
Contents