Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280

aut Zoroastro etc. fuit, similis jam effecta est; — ubi obstinata quaedarn adversus historiam Bibitorum, miracula, aut horu n vim, hostilitas regnal; — et ubi vera Jesu Christi di initas, ne­xu intimo cum universa Euangelii Oecum mia cohaerens, jam prope universim exclusa est! — Major jam, privilegio domesti­cae libertatis, miseria effecta est, quam ut occidenti ev angelicae luci succurri ullo efficace praeterquam extraorditiario, modo possit, — ISorunt mali vim, et, quibus adhuc res Jesu Chiisti cordi est, desperantes plorant! — Non desunt attamen, qui e- rigere animos desperantium nitantur, contendentes: Superesse historico - grammaticum interpretationis principium; — hoc adhibito fideliter, caveri omnia interpretationum pericula posse. Nihil reipsa spei superest aliud; atque hoc ipsum extremae miseriae argumentum est, — quod nih<l aliud! — Praetereo, ambiguum jam ipsum quoque principii hujus sensum hodie esse, ambiguaque hoc ipso ipsa etiam resultata illius esse oportere. — Sed hiat, etsi nihil aliud, quam quod olirn historicae vel li- teralis interpretationis nomine intellectum est, significet. — f) Adhibito fideliter? — Fieri igitur potest, ut adhibeatur etiam non fideliter; — sed enim sic aut aliter adhibitum esse, quis certo et. ad aliorum convictionem apte decernet? — Ast in ejus, qui ita decernat, defectu, nulla indoctis, et rudibus superest se­curae opis spes! — Veram certe Jesu Christi divinitatem, ad intelligendas scripturas, Engelmanno protestante rite advertente, prorsus necessariam, adhibito eodem principio exturbatam ex scripturis esse, vix potest dubitari; qua quidem expulsa, ple- risque ruinis, quae plorantur, locum patere, norunt nexuum, quibus divinae res invicem cohaerent, periti. — Ubi ergo prae- tensa adversus pericula securitas ? — Cum historico-grammaticus sensus videri et hic, et ille , experientia teste , — at verus esse unus duntaxat possit, sequitur, hoc quoque principium haete- rogeueis interpretum influxibus obnoxium, nec, nisi securiore ope adjuto interprete, ad cavenda interpretationum pericula, satis esse. — 2) Certum est, ipsos quoque ruinarum Authores principio eodem ad eruendos immediatos sacrorum librorum sensus et utendum docere, et uti etiam, omnemque in eo verti litem: num eruti hi sensus Mythi-, Cortices, aut locales et tem­porales ideae duntaxat — an sensus intenti, ipsaque veritas, sint? — Cum igitur principii illius usus, litem eam, fontem rui­narum , intactam relinquat, — quomodo ad cavenda interpreta­tionum pericula efficax esse potest ? — 3) Ut unicum hoc, quod solum ad Re! gionis evangelicae salutem restat, principium, effi­cax ad praecavenda interpretationum pericula sit, riecesse esset, ut aut nulli omnino in ejusdenu usu iocus discessioni sit, aut,

Next

/
Thumbnails
Contents