Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280
sternatis pertinere regulam, nec proinde, nisi hoc aui delinente, aut correcto, desituram! — Quam etiam enormis ille, qui jam praesto est, praesidiorum cumulus, terret! — Dissimulo, quae in eo manifeste profana, praeparataque consulto ad sacros quosque sensus extrudendos, sunt; —ea, quae videri apta possunt, tanta sunt, ut vix inveniri Magistrum credam, qui vel mediocrem eorum habeat cognitionem, magisque narrentur, quam habeantur! — si igitur ad ferendam expectatarn opem necessaria sunt, an ulla praesto est prudens congruae opis spes? — Dicunt,: Praecaveri ea ruinarum pericula posse congruo usu principiorum interpretationis. — Putes, cum haec audis, dari operam, ut fallant se ipsos! —- 1) si requisita (supr.) praesidia ad verorum sensuum cognitionem eruendam necessaria, sicuti praetenditur, sunt, anne in quocunque horum defectu fieri congruus principiorum interpretationis usus potest? — 2) Novi interpretationis regulas, explicatas minutim in hermeneuticis doctissimorum protestantium institutionibus, fateorque ingravate, prope universim praeclaras esse ; .— sed num adhibitas ad veros scripturae sensus eruendos apte? — nihil minus! — Quid, quaeso, obstat? — Novum malum! Principiorum nempe, quae ad interpretationis caput pertinent, indubitata vitiositas. — Quid ab auxiliaribus copiis praesidii ex- pectes, si ductores ipsi aut erant, aut animum gerunt hostilem ? — Ast, haec est principiorum horum indoles. — Nosti ne vulgatum , novissimeque productum Fichtianum principium ? —- Flagellatur quidem illud a permultis ferociter; est attamen prorsus idem cum caeteris, quae laudantur, aut certe spirituiqft continet caeterorum. — Ouare primo in serie loco esse videtur dignum, estque istud : Quemvis Bibliorum textum intelligendum in eo sensu esse, qy.i sensui congruit interpretis, etsi sensui Au - thoris sacri, adverso. — Ad haec reipsa Fichtianum redire prin-> cipium, liquet ex ejus explicatione, facta a docto protestante Hauffio, in: Briefe, pag. 66. seqq. — Dari hoc interpretationis modo sacris Authoribus sensum, non ab illis accipi, liquet, atque id secundum, unde unde anticipatam, seu veram, seu pu- taticiam, veritatem. — Nocentem, originalique sacrorum librorum veritati inimicum principii hujus spiritum , cubare in o- mnibus quoque aliis principiis, ne eo quidem, quod orthodoxum vulgo adpellant, excepto, intelliget, qui comparaverit curatius» — Nil igitur vetat, uominus istud, quia celebrius praerogativa aetatis, proxime primo adjungam. — Secundum nempe interpretationis principium, appellatum nrthodbxum, sunt symbola, et Confessiones. — \b omnibus, qui al hanc patrum suorum hae- reditatem , immobiliter, velut ad saxum , adhaerescunt, tralu.