Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280
vangelli lucem, atque ad eruendos hominibus, alioquin coecutientibus, oculos! — At dices : Haec in illos Magistros, qui confessionibus sincere addicti sunt, haud congruere; proinde hos ad minus idoneos ad opem ferendam esse. — Fateor, non congruere; isti enim, quia de contentarum in confessionibus doctrinarum veritate persuasi, nihil, quod reformatione egeat, vident ; ideo nec scrutantur fine inveniendae veritatis scripturas, nec proprie eas interpretantur, verum contentas duntaxat in confessionibus doctrinas, et factos dudum a- liorum failibilium sine dubio, nec satis peritorum scripturae interpretum interpretationes, narrant auditoribus. — Nihil igitur eorum, quae servata ex veteri fide sunt, movent, — habentque praeterea negativam quamdam hominum, ultra, quam nocitum iam sit, haud nocentium laudem; — sed et ea, quae infeliciter mota reformantium ausu sunt, conservant obstinate; — quo fit, ut cognitionis ad requipitam doctrinarum plenitudinem et puritatem progressioni obstent magis, quam prosint, nec, quid rudibus et indoctis necessariae adferant, opis? facile liqueat, cum Biblia Laicorum, sicut confessiones vocantur, (v. Formul. Co- mond.) ita plana , claraque sint, ut Magisterii ope haud egeant, ipsa Magistrorum confessione. — Caeterum, si obstinatus ille, et constans ad praehabitas confessiones, ceu inviolabilem regulam, respectus, ipsa omnium cogitantium protestantium confessione , irrationabilis est; — anne Christiana, et rationabilis esse ea opitulatio potest, quae eum respectura sustentat, et fovet? — Atque haec ad exculpationem formulariorum Magistrorum. — Est, quo vindicari caeteri quoque posse videntur, — Dicunt: Quidquid ruinarum fit, fieri unice vitio hominum, magno, qui jam praesto est, hermeneuticorum praesidiorum adparatu, haud recte utentium. Belle! — Fiunt igitur ferendae opis conatu ruinae! — Quid ergo inde in indoctos et rudes redundat lucri? — At vitio id fit Magistrorum, inquiunt. — Quid tum? non id quaero, cur iion ? —. verum id duntaxat, num ferant opem ? — Equidem fieri id vitio, confiteor lubens; — sed num in systemate, quo manuducuntur, vitio miro ? — An non indeclinabili ? — An non hoc ipso desperata congruae opis spe? — Quid, moto securae provisionis principio, universaque divina re hominum viribus, et libertati relicta, sequi necesse sit? dictum jam centies, affatimque demonstratum est, — Si vero necesse est; sequitur, omnem hanc, ruinas operantem, vitiositatem, ad domestici sy-