Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280
Nunquam certe, atque hodie, tam patuit luculente, opitu- latores protestantium, in ferenda indoctis, ac rudibus ope, sequi spiritum suum, visionesque aut suas, aut aliorum similium videntium; — omneque id, quod ad opem propinant, quamvis oppido discors, et discerptum, propinare ceu contentam in Dei verbo veritatem; dicentes: ait Do- minus! •— Anne id, quaeso, Christiane? — Sed nec, 3) apte ad finem; quid enim est, quod ex evangelicae legis amussi, Magisterii ope, praestandam indoctis et rudibus esset? — Cognitio utique doctrinarum, ad quam ia/f eluctari viribus indocti et rudes haud possent; •— i. e. cognitio doctrinarum omnium — certa, -— et pura; — illa ipsa nempe, quam revelationis poscit finis; et quae manifeste omnibus, participibus revelationis, pro semper a Deo imperata est, quamve ad immutabilem conditionem salutis Christianorum omnium pertinere , haud ambiguo protestantium quoque Magistrcrum consensu, certum est. *— Num, quaeso, Magistri, propriis confisi viribus, atque a veteri Magisterio, et lege auditus, independentes, apti ad id sunt? — 0! nemo dat, quod non habet. — Circumspice homines; — tam vacuos doctrinarum originalium cognitione hos opitulatores videbis, ut verti rerum ordinem, Jucatosque hos doctos doceri potius ab indoctis ac rudibus optes. — Quidquid de veteri superest fide, id solis prope jam indoctis et rudibus duntaxat cognitum est, •— et quidem non tantum invitis, verum residuarum quoque Fidei veteris reliquiarum spoliationi intentis ipsis his opitulatoribus ! — Anne rem, jam alias affatim demonstratam, positamque in plena luce, docere pluribus necesse est? — Quisquis productam Magistrorum horum ope doctrinarum evangelicarum stragem, — et non tantum divinarum veritatum in vacuos quosdam Cortices, Mythos, Symbola, et, ut alia taceam, in erronea populorum praejudicia , — verum scripturarum quoque ipsarum, unde ferre opem necesse esset, in Romanensem quamdam fabulam transformationem, novit, — deprecabitur sine dubio omne hoc perniciosae opis negotium; quippe ad nil a- ptum aliud, quam ad extinquendam funditus omnem E-