Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280
semetipso, sed, quaecunque audiet, loquetur; (Jo. 16. i3.) — et paulo post: de meo accipiet, et annunciabit vobis. (v,. 140 — De Apostolis commovere omnem scripturam necesse esset, si recitare, quae audita duntaxat locutos esse perhibent, vellem omnia. — Formatos ab Apostolis aliorum praeceptores, v. c. Timotheum, Titum, alios, ad ea et recipienda, et aids communicanda, quae audiverunt', obligatos fuisse, — Legemque eandem pro posteris quoque datam, observatam que uniformiter esse, longa saeculorum serie ad ló. saeculi principium usque, teste scriptura et historia novimus, (v. etiam Fragm. 2. §. 6.) Ab originali hoc, ad primum usque audientem refluente, auditu , omnium ^Aagisirorum aeque ac discipulorum, pendet, requisita Evangelii spiritu, fides, ita, ut, qui aliud vel aliter, quam quod primo Christianae rei saeculo auditum, continuataque originalis auditus ope traditum est, docent alios, non tam opitulatores, quam seductores, praesigni- ficati in scripturis, (Act. 20.) sint. — Compara jam ex Evangelicae hujus legis amussi Magistros, indoctis ac rudibus spondentes opem, et, utro pertineant? decerne. •— Ubi praedicationis, abolita inerrantia Magisterii, periit securitas, ibi Christianae, quae est ex auditu, omnimodam- que exposcit certitudinem, fidei locum esse haud posse, luculentum est. — Quorsum igitur novi hi opis, et praesidii poli t itatores pertinent? — Ad eorum sine dubio Magistrorum classem, qui perinde olim ea docebant alios, quae propria libri aut rationis aut naturae perscrutatione didicisse sibi videbantur; •— ad classem nempe eorum conquisitorum, quos, quia incerti et periculosi veritati e- rant, motos de medio Scholae Jesu Christi lege Evange- lica esse, jam alias vidimus. — Simile novissimo huic Magistrorum genus exstitisse in veteri quoque Testamento, discimus v. c. ex Ezechielis (cap. i3.) narratione, qui de prophetis, suam visionem, spiritumque suum sequentibus, et visionem suam verbum Domini qsse proclamantibus, inquit ; vae prophetis insipientibus, qui sequuntur spiritum suum, et nihil vident. — Vident vana, et divinant mendacium, dicentes; ait: Dominus, cum Dominus non miserit eos. — Deceperunt populum meum, dicentes: Pax; et non est Pax ! —