Ismeretlen szerző: Sacro-sanctum Missae sacrificium rite ac pie celebrandi ratio cum dissertatione de frequenti ejusdem celebratione, et fidelium ss. communione (Sabaria, é.n.) - 23.198
peratores allatam paulisper Divinam maledictionem« Dane autem ipsi certissime sibi thesaurizant, dum irreverenti prorsus verborum ( aut etiam gestuum) praecipitantia, compellant tractantque infinitam .Majestatem : quali deblateratione non auderent virum aliquem illustrem aut Principem suum alloqui. 63. Quicunque non conantur plena cum devotione ac fervore Divini Sacrificii opus explere, hos praecipue ferit illa Christi Domini sententia: Non invenio opera tua plena coram Deo meo — veniam ad te tamquam fur, et nescies, qua hora veniam ad te. Apoc. 3. 2. Tuncque intelliges, quantopere sit maledictus, qui facit opus Dei negligenter, ia hebr. fraudulenter, defraudando videlicet illud justa mora, reverentia, devotione, dicendi agendique modestia et gravitate. 64. Verurotamen pias reflexiones et gratos erga Passum pro nobis Dominum I. C. affectus, quos mox suggeremus, longe plures esse dicent nonnulli, quam ut quotidie labili memoria satis recoli, atque Celebrationi, intra justum tempus perficiendae, jungi possint. Verum aliagata memoris, labilitás poscit, ut iterata relatione ac meditatione, piae illae animadversiones ac affectus prius memorise inserantur, dein vero dietim ante Missam Diqua illorum pars ad excitaudam firmandamque mein nam recolatur; quo fiet, ut successiva per dies partium re- lectiune totum in memoriam, salutaremque usura transferatur. 65. Eadem memoris, labilitás faciet,' ut affectuum illorum jam hic, jamque alius sit menti occursurus; unde fiet, ut ipsa affectuum variatio, sic fervorem auctura; nec celebratio S. Misse sit excessura tertiam horse partem ad Altare Domini exigendam. Etenim hanc adminus necessariam esse pro reverente ac salutari SS. Sacrificii celebratione» jam iterato declararunt Christi Domini Vicarii quoque C 30 )