Ismeretlen szerző: Sacro-sanctum Missae sacrificium rite ac pie celebrandi ratio cum dissertatione de frequenti ejusdem celebratione, et fidelium ss. communione (Sabaria, é.n.) - 23.198
sr-(3>)</1 que, quibus ipse pascendas tradidii oves suas. Jo* 2i. 17. Alioquin affectus ilii solum tnentaliter sunt recolendi; quid autem est celerius cogitatione rei jam notissima? 66. Eadem respondit Card. Bona Tract. cit, ad eandem objectionem, addens: Terret quosdam prolixitas (reflexionum et affectuum) sed inexpertos; qui tandem usu ac exercitatione edocti, qua prius ardua et operosa putabant, expeditissima esse experiuntur ; velocius enim mens operatur quam linqua: et qua nonnisi longo sermone explicari possunt, unico mentis actu concipiuntur. — Possunt in momento elici, nec Missa celebrationem solito prolixiorem reddent; nam ipso usu, memoria tenaciter infigentur adeo, ut quasi naturaliter eliciturus sis absque ulla Confiusione dicendorum, aut capitis fatigatione, Verum sunt non pauci, quibus grave morosumque nimis est, vel tertiam horae partem pie consecrare Deo suo, a quo omnes snas ingrati accipiunt horas. Minutorum aliquot lucrum quaerunt maximum ac Sanctissimum Dei salutisque suje opus deproperando, precesque sine reflexione ac affectibus perfunctorie deblaterando; secus autenj otio aut inanibus , ne dicam periculosis sibi lectionibus ac conversationibus, horas pessutr.dant. Christus Dominus adminus 15 horis (a media circiter nocte ad terűim usque a meridie horam) gravissima quaeque pro nobis ad acerbissimam usque mortem p rpessus est; et nos taedet, vel tertia horas parte diram Illius pro nobis Passionem pia grata- que memoria recolere: cumque Ipso, in Altari nobis reabter praesente, modeste, reverenter ac devote , tractare summum Dei salutisque nostrae Mysterium ! 67. Infaustum est effigitim dicentium, suam nisi recitando properent; memoriam et linguam ce- «pitare, tentaque recitatione amplius distractos reddi,