Podhradczky József (szerk.): Pázmány Péter' esztergami érseknek, Magyar Ország primásának és a' romai közönséges Anya-Szent-Egyház cardinálisának élete (Buda, 1836) - 22.958

53 Xu. s­Pázmány Péter Vitellescus Mútiustúl Jesuiták Generálisuktól tudakozódik, hogy hány Magyar ihat küldhetné Piomába a* Magyar Collégiumba? Posonybúl 1626- Mártius 30-kárúl. Admodum Pvde in Christo Pater observandi % Literas Paternitatis Vae in meo negotio, de quo suam Sanctitatem consultam cupiebam, accepi, et pro charitate, quam spirant, gratias ago, ac in Vae Ptis iudicio conquiesco. Cete­rum Ulmus Nuncius Ajaostolicus Viennensis communicavit mihi scriptum quoddam Congrega­tionis de Fide propaganda, in quo queruntur, quod Romáé in Collegio Vngarico , et etiam Vien­nae, ac Olomucii in Alumnatu a Sede Apostolica fundato, non habeantur Ungari. Itaque, ne querelis his occasio detur, Ptas Va curet mihi significari, quotnam iuvenes submitti debeant Romam? Ego, quos idoneos invenire potero, cum meis testimonialibus transmittam. In Olo- mucensi ac Viennensi quoque Alumnatu quotnam Ungari Alumni admittentur, quaeso, Ptas Va significare mihi dignetur, ad illa quoque libenter praesentabo idoneos. Vere enim per has bellorum clades adeo magnus factus est Sacerdotum defectus, ut credi vix possit. His me pre­cibus ac Sacris Sacrificiis Ptis Vae commendo diligentissime. Posonii 30. Martii 1626. Admodum Rdae Ptis Vae servus et filius addictiss. Archi-Episcopus Strigoniensis m. p. Ad: Rdo in Christo Patri Mulio Vittelesco Praeposito Generali Societatis Jesu , D. Patri observa ndissimo. Az crediti iróraánybúl melly Fray kéziratai között Tom. 32. laláltatik. Vitellescus Mútius Pázmány levelére felel Romából 1626. Julius 2b-kérül. Ulme Rßinceps et Rme Domine! Significatum mihi est nomine Sacrae Congregationis, cui Fidei propagandae cura com­missa est, D. V. Illmam inventuram facile adolescentes Hungaros, qui hic in Collegio Germanico ct Hungarico numerum Hungaris alendis attributum explerent, si ab iis non ita rigide omnia exigerentur, quae ab aliis, iuxta formulam examinis exigi solent. Ex quo cum satis appareat, ipsam Sacram Congregationem non omnino alienam esse a concedenda Hungaris aliqua condi­tionum requisitarum moderatione, dummodo id per Diplomata Apostolica fieri possit; expedit, ut D. V. Illma primo quoque tempore huc mitti curet praecipua capita, in quibus maxime aliqua moderatione pro Hungaris opus esse existimat, ut iis huc perlatis, cum Sacra Congre­gatione , atque etiam cum Illmis Collegii Protectoribus agi possit; ut considerent, quantum circa illa censeant Hungaris indulgendum. Equidem ad nos quod attinet, cum nihil aeque optemus, quam, ut Hungáriáé, quae hoc tempore tam amplam animarum messem ofFert, et summa tamen Sacerdotum penuria laborat, quam plurimi idonei operarii parari possint; stu­diosissime operam omnem adhibebimus , ut quantum sine gravi Collegii damno fieri poterit, Sedi Apostolicae persvadeatur, ut Adolescentibus Hungaris quam facillimum ad alumnorum con-

Next

/
Thumbnails
Contents