Podhradczky József (szerk.): Pázmány Péter' esztergami érseknek, Magyar Ország primásának és a' romai közönséges Anya-Szent-Egyház cardinálisának élete (Buda, 1836) - 22.958
a easgftagsa t) i cäüvö C7nüC?W3F tubernium aditum patefaciat. De reliquo Divina Maiestas D. Vam Illmam Ecclesiae Suae bono inultis annis incolumem servet, omnique bono hic, et in aeternitate augeat. Romae 25. Julii I62(n Illmae ac Rmae D. V. humillimus atque obligatmus in Xto servus Mutius Vitellescus. m. p. Ulmo Principi et Rmo Domino Dno Petro Pasman, Archi-Episcopo Strigoniensi, Primati Hungáriáé, et Dno meo Clemmo. Ugyan onnan. Pázmány Magyar ifiak számukra ezer három száz, harmintz három aranyat kamatra, a vagy föl-pénzre teszen, hogy tanulásnak okáért Romába, onnan meg haza utazhassanak. Béts. 1627. Jumus másodikán. Nos Petrus Pázmány miseratione Divina Archi-Episcopus M. E. Strigoniensis etc. Cum ob varios, ac incessanter sibi succedentes bellorum motus, incredibilis sit Sacerdotum inopia in Ungaria; inter alia, quibus huic defectui occurreremus, illud occurrit, si in illo insigni Collegio Romano, quod Germanicae et Vngaricae nationis clericis Gregorius XIII. Pontifex sub cura Patrum Societatis Jesu erexit, maior, quam hucusque, numerus Ungarorum habeatur. Alia vero ex parte considerantes, quod maxima causa, cur pauciores ibi fuerint hactenus alumni, ex defectu depositi orta fuerit, eo, quod vel ob calamitosorum temporum difficultates, vel ob defectum occasionum, quibus pecunia tuto transmitti posset, vel ob alias causas, aegre admodum pecunia deposita fuerit. Idcirco nos , pro nostro modulo , ob amorem Dei, et zelum promovendae Religionis, huic incommodo, aliqua in parte, occurrere volentes, accedente consensu Admodum Reverendi Patris Midii Vitellesci Praepositi Generalis Societatis Jesu , deposuimus apud Reverendum Patrem Rectorem Collegii Germanici Ducatos aureos, vulgo Ungaricos nominatos Mille tercentos triginta tres, his sub sequentibus conditionibus: Primo, ut pecunia illa, certo ac securo loco ad censum perpetuum deponatur, et ex illo proventus LXXX. aureorum annuorum erigatur. Secundo : Octoginti illi aurei in eum duntaxat usum deserviant, ut quolibet anno duo Sacerdotes, vel etiam tres, si ita videatur, redire honeste possint in Vngariam. Tertio: Quia vero non possunt annis singulis duo Sacerdotes mitti, interdum autem post annorum aliquot decursum plures mittendi erunt: idcirco depositum illius anni, quo nullus mittetur, reservandum est pro aliis annis, quibus plures mittentur. Quarto: Quicunque ex hoc deposito viaticum accipient, syngrapha sua obligare se debebunt, quod in Dioecesi Strigoniensi, minimum tribus annis servient Deo et Ecclesiae, eo modo et loco, quo Archi-Episcopo Strigoniensi, vel eius Vicario Generali, aut Capitulo Strigoniensi visum fuerit; et hanc syngrapham Pater Rector transmittet Archi-Episcopo Strigoniensi, vel Vicario, aut Capitulo. Quinto: Si tanta esset inopia Ungarorum, qui ad Collegium mitterentur, ut census iste depositi, annis aliquot augeretur, nec submitterentur iuvenes: tunc Pater Rector Collegii Ungarici teneatur pecuniam illam insumere etiam in viaticum euntium ad illud Collegium; ita, quod per aliquem ex Superioribus Societatis, qui in hisce Partibus, vel inter Tureas versatur, curet alios conquiri, et illis viaticum suppeditare , ut Romam ire possint. Sexto: Praedictus census in nullum alium usum possit unquam applicari: sed bona fide in auxilium Regni Hungáriáé deserviat. Necex hoc censu quidquam detur pro iis, qui per alios Patronos depositum habent, ac ad Dioecesim Strigomensem redituri non sunt. His igitur conditionibus praedictam pecuniam in perpetuum damus, dona-