Podhradczky József (szerk.): Pázmány Péter' esztergami érseknek, Magyar Ország primásának és a' romai közönséges Anya-Szent-Egyház cardinálisának élete (Buda, 1836) - 22.958

12 reperiuntur, alio, iuxta voluntatem et ordinationem Protectoris illorum, traducantur, et locus vacuus Collegio et Scholaribus relinquatur; cum eo tamen, ut in eadem Ecclesia cultus divinus debite exerceatur per Presbyteros seculares a Protectoribus, seu Rectoribus Collegii pro tempore existentibus deputandos. Etquia, ut etiam apud Basilicam S. Petri Hospitale S. Stephani Regis Ungarorum nuncupatum , quod a dictis Fratribus possidetur, in quo nullis, vel paucis eius gen­tis peregrinis ad urbem venientibus , vix datur facultas exercendae erga eos hospitalitatis ; hoc quoque Hospitale cum suis aedibus, rebus, supellectilibus mobilibus et immobilibus, ac etiam omnibus quibuscunque possessionibus, vineis, agris, domibus, iuribus, censibus, redditibus et aliis bonis, similiter eidem Collegio in perpetuum unimus et incorporamus; ita, ut liceat Prote­ctoribus, nec non Pvectori dicti Collegu pro tempore existenti, corporalem possessionem tam Ecclesiae et Dornus S. Stephani, quam Hospitalis, nec non utriusque Domorum, aedificiorum, vinearum, agrorum, annexorum membrorum, praediorum, censuum, iurium, obventionum, et actionum omnium praedictarum, per se, vel alium, seu alios propria autoritate libere appre­hendere, et perpetuo retinere, iliorumque fructus, redditus, et proventus in Collegii praedicti usus et utilitates; superatis tamen omnibus dicti Hospitalis, si quae sint, convertere; cuiusvis licentia desuper minime requisita. Caeterum idem Collegium illiusque Rectores, atque Scholares pro tempore in eo existentes, et eorum domesticos, officiales ac ministros, et ipsius Collegii bona mobilia et immobilia, cuiuscunque quantitatis et qualitatis, in dicta urbe et extra, ac alias ubi­que locorum existentia , ab omni iurisdictione , correctione, visitatione, dominio, superioritate, et potestate, pro tempore existentis Vicarii, Senatoris, Conservatorum et Reformatorum dictae ur­iis, nec non Rectoris Studii generalis urbis, et cuiusvis ordinarii locorum, aliorumque quorum­cunque iudicum et officialium in ipsa urbe, vel alias ubilibet constitutorum; et praeterea illud in propriis eius rebus et bonis, et alios cum ipso contrahentes, a solutione et exactione omni­um, et quorumcunque paedagii, gabello , bellotini, decimarum, et cuiusvis alterius tam ordi­narii, quam extraordinarii oneris, ex quacunque causa impositorum, aut imponendorum, per« petuo eximimus et liberamus, ac sub B. Petri, ac Sedis Apostolicae, atque nostra protectione susci­pimus, nobisque, et dictae Sedi immediate subiicimus. Eisdem quoque Collegii Rectoribus, Scholaribus, Praeceptoribus et Magistris, eoconomis, officialibus et ministris, ut quibuscunque privilegiis , exemptionibus, libertatibus, facultatibus et induitis, quibus Studium generale dictae urbis, et illius Rector, Docto respue in eo etiam actu legentes, quovis modo utuntur, potiuntur, ad eorum instar, et pari modo uti, potiri, ac gaudere valeant in omnibus et per omnia, perpetuo conce­dimus, illaque eis communicamus; districtius inhibentes Vicario, Senatori, Conservatoribus, Refor­matoribus, Jiec/o/vque et aliis iudicibus, officialibus, et personis praedictis, ac etiam existenti Sacrae Romanae Ecclesiae Camerario, Praesidenlibusc[ue et Clericis Camerae apostolicae, et quibusvis Commisariis ad exactionem decimarum et aliorum onerum praedictorum, pro tempore deputatis, ne quarumvis litterarum eis, sub quibusvis tenoribus et formis concessarum praetextu, Colle­gium, Rectores, Scholares, Praeceptores, Magistros, Oeconomos et Ministros praedictos, seu eorum aliquem, in praemissis, quovis modo molestent, aut molestare permittant. Et propterea Regen­tibus et Superioribus dicti Collegii cum assistentia tamen Cardinalium protectorum , qui pro tem­pore erunt, seu alterius eorum, vel de ipsorum consilio et expresso consensu illos, quos in dicto Collegio, et alibi per debitum tempus studuisse, et Litterarum Scientia et moribus dignos esse repererint, ad Baccalaureatus, Licenliaiurae, Doctorisque et Magisterii gradus, servata forma Concilii Viennensis, iuxta Universitatis eiusdem urbis consvetudinem, promovendi, et ipsorum gra­

Next

/
Thumbnails
Contents